{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 40","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/40.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Color corollae singularis, scilicet ruber, ore luteo, quod in regno Vegetabili peregrinum est; plerumque enim solet basis corollae minus esse colorata quam limbus, & consequenter corolla lutea esset ore purpureo; contra ac in hoc casu, ubi & Oti similis; Planta 8 refert ° de cetero, qua structuram, sed omnibus partibus tenerior est quam 2, nec non minoris atque arctioris corollae, immo folia gerit pallidiora, ut A. 9. & CHELIDONIUM hybridum. Q PAPAVER hybridum. & CHELIDONIUM corniculatum. Planta 8 magnitudine, foliis, corollis, colore, immo vero omni habitu & facie simillis est Q, ut neutiquam possint, demto fructu, distingui. Capsula autem neque subglobosa, neque sex torulis canaliculata ut Q, sed omnino linearis siliquosa & hispida ut &, attamen plerumque stigma triplex, quam P gaudet sextuplici & & duplici. & aQ exortam esse, tanto minus dubitamus, cum Botanici etiam acutissimi haesitent, utrum pro distinctis habendae speciebus, an tantummodo pro varietatibus. 10. & TRAGOPOGON hybridum. PTRAGOPOGON porrifolium. & LAPSANA stellata. Planta & cum matre convenit qua Faciem, Corollam purpuream Calycem corolla & pappo duplo longiorem & Foliis gramineis. Cum Patre d vero in sequentibus concordat: Calyx 8 & & absoluta florescentia non contrahitur, sed patulus persistit. Paleae exstant inter flosculos, quae in 2 nunquam dantur. Semina radii gerunt in apice calyculum. Caulis quoque magis ramosus, divaricatus, & parvus, non vero ut in 8. Radix annua, non vero biennis ut in φ. Hinc elucet illam Paleis & Caliculo seminum sese distinguere a 2 toto charactere artificiali, etiamsi in genere naturali, quoad structuram calycis & faciem plantae cum illa congruat, quod rarissimum naturae exemplum est. 11. & BLITUM virgatum. &BLITUM capitatum.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 39","label":"III. DEFORMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/39"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 41","label":"III. DEFORMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/41"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}