{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 447","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 447","ref":"447","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/447","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/447.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Quae videmus, olfacimus, gustamus, tentangimus, omnia, quocunque demum modo contrectamus, ab alma matre Natura, producta sunt, atque idcirco dignissima, quae accuratissime axaminet Naturae Scrutator. Sic quidquid ad vitam sustentandam, quidquid ad necessitates sublevandas, ad fastum luxumque pertinet, hinc Quod si harum rerum fabricam conaccipitur. sideraveris, eo sublimiorem illam esse ac subtiliorem suspicies, quod Omnisapiens & Omnipotens Architectus has construxit; unde omnia hominum artificia, cum Naturalibus collata, tam vilia merito reputantur, quam longe imbecillus homuncio infra infinitam Summi Numinis Majestatem positus est. Porro si mutuam harum rerum habitudinem qua ortum, propagationem & conservationem, quae tamen absque ceterarum obtinetur destructione, perpenderis, itidem deprehendes certissima infinitae Sapientiae vestigia. Atque hinc existit, pulcritudo atque elegantia Orbis, adeo ut hoc nostro amoeniorem ne mente quidem concipere possis. Quod cum ita sit, mirabundus mecum inquisivi in caussam, quare scientia illa, quae haec Summi conditoris miracula exponit, tamdiu jacuerit, a paucissimis adquisita Magistris? illa, inquam, quae, me judice, communissima esse debebat, quare non dudum ad fastigium evecta, sed nunc tandem ex solido quasi exstruenda fundamento? Sed persentio in caussa esse Objectorum, quae hic consideranda sunt, immensam multitudinem & varietatem. Etenim cum haec Scientia considerationem intendat in claram rerum naturalium cognitionem, & denominationem, quae ab aliis percipi queat, sequitur, requiri hic descriptiones, quae contineant characteres, quibus unum ab aliis discernatur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 446","label":"3. PLATEAE URBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/446"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 448","label":"3. PLATEAE URBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/448"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}