{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 448","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 448","ref":"448","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/448","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/448.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Antea vero, quam hi characteres confici possint, oportiorm tet Scientiae conditorem singula, lustrare, ut tot characteres evolvat, quot ad claram descriptionem desiderantur. Totum autem Terrae orbem peragrare, omnia loca rimari, singula objecta contemplari, notas, quibus dignoscuntur, observare, & haec tandem omnia memoria tenere, hominis industriam, vel maximam, exedit, unde necessario haec scientia, quae notitiam tot rerum, longissime dissitarum, supponit, multo evadit difficillima. Hinc naturae Consulti recentioribus hisce temporibus Musea instituere coeperunt, ubi mirabilia, undique conquisita, tanquam in orbis quodam Amphitheatro liceret conspicere. Sic possunt plures conjuncta opera suppeditare materiem, qua cum insigni emolumento utatur Scientiae condendae Antistes. III. Innatum esse tantum non omnibus, tota die comperimus, ut res rariores admirentur, neque vero quisquam facile tam est stupidus, ut ne per instinctum quasi naturae feratur ad contemplandum res naturales, in Museo forte alicubi conspiciendas, licet plurimi per transennam quasi spectent, & proinde parum percipiant vel utilitatis vel voluptatis; quae tamen utraque tanta inde resultare & potest, & debet, ut, qui in peragrando toto terrarum orbe aetatem consumserunt, intra angustos Musei parietes, plura animalia, plures plantas, fossilia plura, immo vero, multo plura spectare queant, quam per itinera, & labores, & pericula & impensas spectaverant unquam. Ejusmodi Muleo carere is neutiquam potest, qui scientiam est concinnaturus. Et si respicere velimus, qui ex. g. Botanica scientia exculta sit, deprehendemus Gallos, Anglos, Belgas, Helvetos, ingentem vegetabilium copiam stitisse felicissimis ingenus excutiendam, quae, illa ipsa accuratissime pensitando, eo tandem pervenere, ut lumen aliis gentibus de suo lumine postea accendere valuerint. IV. Itaque non possum non meis svadere commilitonibus, qui dulcedinem amoenissimae Scientiae gustarunt, atque utilitatem perspexerunt, ut in juventute comparent rerum naturalium copiam, quo in maturiori aetate & Patriae in hoc studiorum genere, & Reipublicae prosint. Museum non difficillime instrui fateor, interim tamen hoc, quidquid est negotii, peculiares nonnullas requirit regulas. Optime quidem novi, commilitones meos in hac re multo esse exercitatissimos; sed multos etiam novi, extra Academicam societatem constitutos, qui res naturales colligerent libentissime, si methodum colligendi perspectam haberent.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 447","label":"3. PLATEAE URBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/447"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 449","label":"3. PLATEAE URBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/449"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}