{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 69","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/69.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Multos-Midici componere succos Assuerunt, pretiosa tamen cum veneris emptum, Falleris. frustra immensa nomismata fundes. 11. Miscela alienorum. Etenim saepiuscule pluaera confunduntur, quae seperatim exhibita & grum juvarent, & Medicum nobilitarent; autem nihil efficiunt, cum ob contrarias qualitates unum destruat alterum. Sic Aquosa-Sicca, Viscosa-salsa, Pinguia-Stiptita, Dulcia Acria, Aeida Amara, Sapida-Nauseosa se invicem labefactant & infringunt. 12. Ignoratio Classium naturalium, ex qua exiut ab una planta non discas de altera judistit, cium ferre, principiis botanicis conforme, adeoque verearis in solitum proponere remedium, dubius, quid de eo sperare oporteat. Mercurialis intrinsecus adhibita est, ob inscitiam methodi naturalis, cujus solum usum externum & in clysmatis concedet, qui de viribus plantarum ratiocinari valet. Heracleum inter emollientes receptum, quamvis in omni illa gente Umbellatarum nulla quod scio, insignis sit vi emolliendi. Mitreolam H. C. Americani propinare deberent demorsis a colubris, loco Ophiorrizae, & vix ac ne vix quidem frustrarentur, si quid valet calculus Botanicus. 13. Euporistorum neglectus. Validissimas enim medicinas vulgo debemus ab urgente easdem necessitate edocto, & vel ut arcana retinenti. Coccognidii ad cancrum usum ruricolae nos docuerunt. Hepatica nobilis in hypochondriasi Gotlandis specificum. Linnaea Ostrobothniensibus in doloribus arthriticis familiaris, Piperis fructa utitur vulgus, in acutis quidem saepe perperam, in exanthematicis, certis sub conditionibus rectissime. Musci cumatilis ad aphthas usum rustici indicarunt, conorum Lupuli ad luxationes, ac Tremellae Fl. Sv. 1017. ad dolores arthritieos fixos. Allii masticati foetorem infantibus, ad tormina sedanda, inspirant, vel contusum umbilico epithemathis modo admovent. 14. Neglectus itinerum extra Europam quae copiam peregrinantibus faciunt noscendi medicamenta, exteris gentibus familiaria. Haec enim vel a Barbaris didicisse juvat.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 68","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/68"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 70","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/70"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}