{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 81","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/81.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Radices inter arandum acervatim colliguntur; quae dein purgatae, lavatae, siccatae, contritae inque farinam redactae, saepius, annona premente, tanquam panis adhibentur, & aliud quidpiam egentibus prius deficiet quam harum sufficiens copia. De caeteris, possunt omnium graminum semina pro alimento usurpari, pleraque tamen minutiora sunt, quam ut sufficienti conquirantur copia. 131. CORNUS suecica. Illam copiose profert Norlandia, & hujus baccae a pueris ibi comeduntur, quum pulposae, dulcas & saporis haud ingrati sint. 134. TRAPA natans jam apud nos rarior herba, sed facile multiplicaretur, quum in aqua dulciori, lacubus nimirum & fluminibus, crescens, ab omni hiemum frigore, aeque incolumis heic ac in climate calidiore, conservatur. Nuces profert, magnitudine ferme amygdali, cui etiam sapore grato & vi nutriendi persimiles sunt, ideoque in mensis secundis ab exteris comeduntur, & Venetiae quotidie in foro sub nomine Nucum Jesuitarum venduntur. Hujus itaque frequentiorem culturam, popularibus meis commendatam volui tanquam majoris in oeconomia momenti & adhuc nemini excogitata, qua tamen maxima pars fluminum & stagnorum fertiles & fructiferae, fierent. 153. ANCHUSA officinalis. Folia tenera, primo vere lecta ac in jusculis loco Brassicae concocta, in Uplandia vulgo adhibentur, dum cibum praebent salubrem & nutrientem, vix autem alibi usitatum. 161. PRIMULA veris. Foliis utuntur Angli in oleribus, placentis & acetariis, ac non tantum mollia sunt & nutrientia, sed & admodum corroborantia & nervoso generi utilia. Corollae vino impositae, jucunditatem augent, unde Vinum Primulae, Suetice Oxläggοiη, vulgo notum. 176–183.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 80","label":"ESCCEENTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/80"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 82","label":"ESCCEENTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/82"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}