{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 145","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/145.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Homines, qui olivas premunt & uvas calcant, infelices judicant utrasque illas Gentes; mihi vero arduum videtur & perdifficile voluptates atque otia Pastoritiae vitae cum labore & sudoribus Agricolarum ita conferre, ut satis pateat quodnam ex duobus vitae generibus sit alteri praeferendum. Largior equidem Pastorem macilentum esse, pinguem contra & obesum agricolam; at est ille tamen liber sui dominus, dum hic contra quotidianae servitutis jugo atteritur & redeuntium quotannis laborum continua serie distinetur. Namque agros hic sepibus muniet, proscindet, resulcabit, stercorabit, occabit, lirabit; conseret, inarabit, complanabit, runcabit, frugum manipulos colliget, exsiccabit, inferet, flagellabit, granorum acervos ventilabit & frumentum tandem dimetietur; atque in his omnibus summa licet adhibita diligentia & opera, vel tota vel quod ad partem saepius irrita spes cadit, si intempestivum gelu, humiditas nimia, siccior tempestas, grando, imber, ventus, maturitas celerior, mures, aves, insecta, aliique haud praevisi easus ingruerint. Ut reticeam frumenta vannandi, cribrandi, siccandi, molendi necessitatem, ceterorumque laborum articulos, quibus toto anno Cereris culteres fatigantur; ut solum panem obtineant. Secus sentiendum de vagante, quorsum libuerit, Pastore; qui absque aratro & labore vivit, cuique aliud fere agendum nihil est, quam ut tibiis ludat, ceterisque, dum in opimis pascuis sua comitatur pecora, innocentis vitae oblectamentis fruatur. Hinc, quoniam nullius ille rei magnopere appetens, animo tranquillo aetatem degit; dum prementibus sub curis & molestiis quotidie gemit Agricola, mortalium antiquissimi ad aetatem argenteam, hoc est beatiorem, pastoritiae vitae genus retulerunt. Tomus Quartus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 144","label":"SYNGENESIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/144"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 146","label":"SYNGENESIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/146"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}