{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 146","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/146.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Gestis, Gentis, quae terram sub gelidissima Arcto habitat, pecuaria res omnis ab animali pendet, quod Rheno vel Rangifer vulgo appellatur, totaque illius Gentis oeconomia & vivendi ratio eo nititur. Felicitatem hujus terrae & incolarum qui cognoscere voluerit, ante omnia sibi naturam & indolem familiarem reddat Animalis, quod australibus in partibus Europae, immo Patriae etiam nostrae insolens & minus frequens solet occurrere. Amore igitur adductus quo feror in Historiam naturalem & praecipue Zoologiam, Animal hocce potissimum mihi describendum elegi, qualecunque editurus specimen; neque rem actam me acturum arbitratus sum, si de Animali agerem, quod a Scheffero quidem & ceteris *), qui historiam Lapponiae tradidere, non adeo Varia de natura hujus sufficienter descriptum est. Animalis in Flora Lapponica exposuit Nob D. Praeses, & Itinerarium Lapponicum a Se confectum in Manuscripto adhuc latens, mecum perbenigne communicavit, ut ex illo colligerem, quae ad hoc argumentum spectant. Haec pro meo modulo in ordinem cum illis, quae mihimet ipsi observare licuit, redigere conatus sum. Si Historia succincta Alcis, quam dudum Leopoldus dedit, meruit applausum eruditi orbis, spero me non displiciturum eruditis, si Animal Alci proximum exposuero. NOMEN. RHENO ab antiquis etiam Rangifer & Tarandus nuncupari svevit: Synonyma ejus sunt: CERVUS cornibus ramosis teretibus: summitatibus palmatis. Faun. Svec. 39. Gesn. *) Hulden Phil. multifariae utilitatis Rangifer Jen. 1696. quart. fere omnia sua habet a Scheffero, omnesque ejus errores. Gesn. quadr. 130. Rangifer. Aldr. bisulc. 859. Tarandus. Jonston. quadr. t. 39. Cervus palmatus. t. 36. Cervus mirabilis. t. 34. Tragelaphus. t. 34. Hippelaphus. Olear. mus. 16. t. 10. f. 3. Rhangifer. Cervus Rangifer. Raj. quadr. 88. Charl. onom. 9. Rangifer & Tarandus. Svwecis Rhen. Lappis Boëtsoi. GENUS.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 145","label":"SYNGENESIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/145"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 147","label":"SYNGENESIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/147"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}