{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 152","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/152.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"annorum moram requirat, antequam in justam staturam adoleverit. Felicem se judicat Lappo, cui ampla sunt & hujus Lichenis feracia deserta; tum enim haec prata ejus quasi nivibus ubique obducta nitent; nec ingruente hieme ei opus est in horreis collectum habere foenum) quod haud facile gustant Rangiferi, nisi forte Equisetum fuerit FI. Lapp. 393; sed perrumpunt haec pecora nivem veluti sues pascuum mollius, & sua industria optimum sibi colligunt pabulum: nimirum quo glacialis crusta, quae nivem superius contegit, illis impedimento non foret, cutem duram & arcte corpori adfixam, in fronte, naribus & pedibus sapientissimus naturae Auctor tribuit, unde etiam ex his partibus rangiferini corii conficiuntur tenacissimi illi calcei, quos in pretio habent Lappones. At si acciderit, quod tamen rarius solet evenire, ut irruat hiems (a) cum pluvia, quam gelu mox indurat, terra crusta glaciali obducitur omnis, antequam nix deciderit, in ea delitescit Lichen hicce, summaque adeo calamitas oritur Rangifero & annonae infelix caritas Lapponi; qua in necessitate, aliud huic reliqvum nihil est, quam ut vetustas pinus, Lichenibus filamentosis gravidas, securi succidat, parum licet sufficientibus, si major grex fuerit, fame maximam partem periturus. Qvum autem, ut patet ex iis, quae commemoravimus, ipse sibi eseam quaerat Rangifer, non necesse est Lapponi, ut hiemale pabulum illi colligat, sed ut cum grege suo quotannis & quotidie, non aestate solum, verum hieme pariter, die nocteque vastissimis in silvis, intensissimo licet frigore, immo sub ipsa bruma oberrare oporteat. Periret tantis difficultatibus vexandus Pastor, nisi natura largiente haberet solatia, quibus erectus omnia vincat. Splendent longam per noctem sidera & ipsa nix demissos coelo radios reflectit. Chasmata omni nocte mille figuris coelum & aera illuminant.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 151-2","label":"DESCRIPTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/151-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/151-2"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 153","label":"DESCRIPTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/153"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}