{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 199","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/199.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"ita ut medium inter utrosque tenere videantur; Sed varia est itidem statura. Visi enim sunt alibi terrarum duplo majores his, quos in Horto Botanico apud N. D. Praesidem descripsi. Ex antecedentibus colligitur facile, non esse huic animanti pedes anteriores hexadactylos, & posteriores pentadactylos, ut tradidere GESNERUS, PI80, ALDROVANDUS &c. recte enim a RAJo in Syn. quadrup. descripti inveniuntur. Anatomiam hujus animalis proposuit, teste Rajo, GEORGIUS ENTIUS, apud Charletonum, in Mantissa anatomica, quo otium mihi hac in re fecit, ast cum scripta ista non sint in promtu, en L. B, quae inde excerpta adduxit RAjus. Pulmones utrinque in lobos divisi erant, quorum duo admodum parvi. (D. Entius ternos tantum in utrovis latere lobos pulmonibus attribuit, quorum infimus valde exiguus; superior autem bifidus cernebatur.) Hepar in septem dividebatur, e quibus itidem duo perexigui. Fel ex albo lutescebat, Porum cholidochum & meatum cysticum habebat; Intestina longa convoluta: Excrementa ut in leporibus & cuniculis in pilulas coacta; (D. Entio Scybala nucleorum pineorum instar oblonga sunt) qualia nempe murium, qualiaque ipsi hi cuniculi excernunt. Hujus autem rei hanc, inquit, caussam arbitror, quod colon, alicubi acuto angulo curvatum arcteque complicatum, durescenti jam stercori ductum longiorem non concedat; Coecum ingens, etjam ventriculo majus, extrema tamen parte gracilescens, in cellulas ligamentorum validorum ope divisum, quemadmodum colon in homine. Juxta coecum appendia seu tuberculum parvum cernebatur; Intestinorum longitudo a ventriculo ad coecum 65 erat digitorum (D. Entio 56); ab ano ad coli partem illam, ubi excrementa in pilulas formari incipiunt, digiti erant 26 (D. Entio 25 4); E glandulis juxta anum alba & foetida materia exprimitur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 198","label":"PORCELLUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/198"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 200","label":"PORCELLUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/200"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}