{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 384","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 384","ref":"384","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/384","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/384.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Hoc fit, cum insecta, sub tempore florescentiae, flosculos destruunt, & eo dilucide nobis monstrant plantarum metamorphosin, ex herba nempe in flerem; cum enim rami excrescunt, a lateribus foliis suis, quasi squamis, teguntur, & inter quodvis folium gemmam, sive rudimentum futuri ramuli insequentis anni habent: Cum vero gemma, quae insequenti anno proveniret, anno priori rumpitur, flos sit, & ramus crescere cessat, dum alimentum in fructificatione impeditur; rursus autem, si haec fructificatio destruitur, ramus crescendo continuat. Sic v g. SALIX alta, cujus rami quovis anno florent; si vero hi rami dissecantur, & in terra ponantur, ut radices agant, folia protrudunt, non vero florescunt, sed gemma eorum, ramulos novos producunt; quod dilucide ostendit, florem nihil aliud esse, nisi metamorphosin plantae. Si jam Salix aliqua crescit, & gemmas suas amentiferas seu floriferas, ponit, & insecta, sub illo tempore, flosculos destruunt, succus nutriens abundantius ad squamulas fluit, ut in folia revera excrescant squamae amenti & rosam, sic dictam, salicinam producant, quam veteres Botanici tam multum admirati sunt. Et videmus perpetuo, quod plantae pingvefactae, folia abundantius producant, esurientes vero magis florescant. Singulares in vegetabilibus fiunt metamorphoses, cum insecta in illis ova sua deponunt; tunc Juniperus nidum insecti, fructui in Triglochi verticali similem; Populus quasi baccas foliis adhaerentes; Abies conos fragiformes; Pistacia longum folliculum purpurascentem; Hieracium murorum muris formae similemgibberem; Glechoma & Qvercus gallas; Cerastium capitula imbricata, producunt: Immo nimis longum foret, eas omnes enumerare. Metamorphosis plantarum de cetero, tam multimoda est, ut hortulani Tilias & alias arbores inverterint, & ex trunco radicem, ex radice truncum fecerint, & quotidie radices in altissimis ramis faciant circumpositionibus & ablactationibus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 383","label":"ALIENATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/383"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 385","label":"ALIENATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/385"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}