{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 498","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 498","ref":"498","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/498","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/498.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"los, &c., quibus coagmentata est nostra machina, formant; elementa vero non aeque fortiter in singulis combinata esse, quilibet, qui accuratius Naturam pensitat, inveniet. Mentem nostram clarius hac in re ut exponamus; humanam machinam cum Textura comparabimus, quam lanificas Parcas vel firmioribus vel tenuioribus contexisse filis fabulatur antiquitas, quamque cum annis tandem conteri videmus. Eadem est ratio corporis humani, quod, dissimilibus compactum filis, haud pari modo diuturnum violentumque usum perpeti potest. Ulterius corpus nostrum haud incongrue assimilatur telae, duplici filorum genere compositae, Nervis nimirum, qui ipsum texturae stamen constituunt, & Fibris, quae intertextum, inter stamina implicatum, efficiunt; hoc si fuerit firmissimum, illud vero tenue, haud longo usu subteritur tela. Corporis humani nervi sunt ipsa virium stamina; fibrae autem stamina vitae constituunt. Viribus exhaustus & languidus eam ob caussam aetatem diu prorogare potest, quod ejus systema Nervosum bene sit constitutum; at ideo tamen musculorum roboris atque soliditatis expers est quam saepissime: contra, qui compacto fibrarum systemate gaudet, virium vitalium defectu laborare atque levi quadam morbi motiuncula tentatus, haud raro opprimi atque consumi potest. Hujus rei caussam qui invenire vult, primum texturae corporis fundamentum atque compositionem adeat, cujus initium in generatione reperitur, finis vero in adolescentia. Perdifficilis enim quaestio Physiologos adhuc torquet, an plures fibrae in adulto generentur, quam quae in embryone sunt. Crescunt quidem justumque temporis spatium requirunt, ut longitudinem suam, & forte crassitudinem, consequantur; &, licet homo, postquam ad debitam staturae proceritatem excrevit, crassescat, opinamur tamen fibrarum interstitia potius repleri, quam eas incrementa quodam modo capere. Eum itaque jure meritoque felicem & vere nobilem appellamus, qui integer natus est, quapropter cum nos tum etiam Germani nobilem per waͤlboren & wohlgeburen explicamus. Duo fundamenta vitae & roboris unius cujusque hominis ponimus: unum in ipsa generatione, alterum in adolescentia. In generatione imprimis systema Nervosum, sub adolescentia systema Fibrosum constituitur, quae duo diversam heic postulant considerationem.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 497-2","label":"ENNEANDRIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/497-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/497-2"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 499","label":"ENNEANDRIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/499"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}