{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 545","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 545","ref":"545","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/545","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/545.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Illud vero oleum, quod Acetariis adjiciatur, recens & optimae indolis erit; vetus enim & vitiatum maxime est nocivum, &, quoad internam constitutionem ac vim, plane mutatûm; adeo ut ab oleo crasso, fiat tenue; a blando, acre; a dulci, amarescens; ab insipido, rancidum; a hyalino, flavescens; ab anodyno erodens; a laxante inflammans. SAL Acetariis commixtum, Salivam movet & quasi allicit; saporem quoque auget, cum firma stet regula: nullus sapor sine sale. Praeterea secretionem promovet urinae, ita ut succus Olerum, faciliori modo, vitiosum à sangvine, per ductus hos excretorios, abluat. Hinc miscentur Acetaria cum oleo, aceto, & sale optime pulverisato; vel etiam cum Encrasicolo (Anjouvis) pisce illo, qui sale bene saturatus, in culinam, ciborum inter condimenta, infertur, Praeter jam allata, elegantiores mensae interdum etiam addunt vegetabilium quasdam species, quae grato suo sapore delicias augent; suntque potissimum sequentes: Artemisiae Dracunculi folia, vel folia Poterii Sangvisorbae, Cerefolii, Foeniculi, vel flores Tropaeoli, Buglossi & Primulae; non folia Tropaeoli adjiciantur, nam palato licet sapore placeant, fastidiosa tamen, ob villositatem suam, lingvae sunt. Acetariis quoque admiscent quidam Melissae & Ocymi folia, quae, licet fragrantia, minus tamen, nisi parcissime sumta, arrident. Haec omnia intime miscentur, dum ex his, Acetaria sic dicta parantur, quae aestivo tempore nos maximopere reficiunt, praetertim, si cum Sarcophagia oppletum fuerit corpus. Vegetabilia, pro Acetarus usurpata, varia sunt; & si ad Indorum usus observationes se extenderent, longe plurima essent: hinc illa tantummodo consiTomus Quartus. derare, quae apud nos & in Europa frequenter obveniunt, e re esse duxi. 1. LACTUCA sativa, omnibus aliis praestantior, gratior, atque usitatior, pro Acetario est; haec enim inde ab initio temporum maxime est frequentata: quare etiam a Galeno. Herba veterum sapientum vocatur. Ex hac Planta, culturae mangonium sequentes protulit varietates: Lactuca intybacea. Tabern. icon. 423. Lactuca maculosa. Bauh. prr. 123. Lactuca romana longa dulcis. Baub. hist. 2. Lactuca crispa. Baub. pin. 193. Lactuca capitata praecox rubra. Boerb. lugdb. 1. Lactuca capitata e rubro variegata. Boerh. ibid. Lactuca svecica oblonga. Boerh. lugdb. 1. p. 83. Lactuca svecica virescens. Boerh. ibid. Lactuca svecica hypocrateriformis. Boerh. ibid.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 544","label":"LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/544"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 546","label":"LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/546","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/546"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}