{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 549","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 549","ref":"549","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/549","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/549","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/549.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Hoc insipidum fere jusculum, pro Acetario etiam propinari potest; sed gustu & tenacitate magis ingratum, Lactucae cedit: sangvineam tamen massam optime purificat Taraxacum; urinam quoque fortius, quam ullum apud nos usitatum Acetarium, impellit: quare etiam infantes, vesperi hoc consumentes, lectum permingunt: hinc Lectimingae & Urmariae nomen apud Lobelium sortitur, Gallis Pissenlit, Holland. Pisse bedde. 4. CICHORIUM Endivia. Folia primo vere germinantia, ad apices filo nectuntur, arena vel terra teguntur, ne violentia aëris laedantur; quo beneficio interiora folia albescunt, mollia & succulenta evadunt, & deinde in Acetariis, similiter ac Lactuca, usurpantur. Haecce folia, longo temporis intervallo, ab Italis sunt adamata; rarius vero adhuc in nobiliorum nostratum mensis obveniunt, quorum hortulani per Meridionales regiones iter non fecerunt. Hoc Acetarium acres humores per urinam diluit; & praecipue ob vim laxantem, commendatur. 5. VALERIANA Locusta, ab hortulanis nostris Winter-Rapuncel dicta, in hortis nostris colitur, crescit etiam vulgariter in Scania, juxta Holmiam, & alibi rarius, ubi nostro aevo, aniculae eam colligere, & cum reliquis ad Acetaria paratis oleribus venditare, coeperunt. Haec planta annua, sponte seritur autumno, & foliis suis radicalibus sub nive per totam hyemem virescit; vere autem incipiente colligitur, & modo anrea dicto usurpatur; eandem quoque ac Lactuca, pollet virtutem, humores nempe acres corrigendi & demulcendi. 6. SEDUM reflexum & rupestre coluntur in Germania & Belgio pro acetaris; sapor nitrosus illi, ideoque miscetur Lactucis, nec per se facile assumitur. 5re 7. CYNARA Cardunculus nuper apud nos in magnatum hortos, ab Australibus regionibus introducta est; quae bene etiam hyeme servetur, ne vis frigoris illam adurat.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 548","label":"LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/548","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/548"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 550","label":"LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/550"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}