{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 551","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 551","ref":"551","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/551","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/551.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"LAPSANA communis Constantinopoli fere eodem modo consumitur; etenim antequam floreat, cruda Raphanum sapit, cocta vero amarescit Bellon. itin. 303. 14. ERYSIMUM Barbaraea, (nostratibus Winter-Sallade,) vulgariter apud nos, quemadmodum etiam in hortis, crescit; per totam hyemem viridis, suisque conspicua foliis, quae communiter ad Acetaria colliguntur; scorbuticis praecipue commendatur, cum sangvinem perpurget, & salinum acre per urinam evacuet. 15. COCHLEARIA officinalis viridis etiam omni hyeme in hortis nostris persistit; cujus folia, quamvis aliquantum acria, scorbuticis tamen digna, quae optime commendentur. 16. CUCUMIS sativus, cujus fructus immaturi in mensas hybernas conservantur, & pari modo in Acetariis eduntur, quae bene ventriculum reficiunt atque diathesin alcalinam prohibent: sed si cogiose nimis eduntur, corpus enervant & transpirationem minuunt. Praecipue itaque his abstineant omnes, qui febribus obnoxii sunt intermittentibus: praeterquam enim quod plures extant observationes, unam in Secretario quodam Holmiae habemus, qui cucumeribus optime delectabatur, & supra viginti annos febre intermittente quovis vexabatur anno; nec ab ejusmodi deliciis, quamquam aeger unquam desistens, morbo nominato vitam perdere coactus est. 17. BETA vulgaris rubra: cujus radix coquitur & conditur, atque ad hyemale tempus sic conservatur; quae, rubro suo & refrigerante succo, bonum & sapore gratissimum evadit Acetarium.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 550","label":"LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/550"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 552","label":"LXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/552","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/552"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}