{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 62","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/62.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Sic quoque canes super antra, ubi Lupi capi solent, ponuntur, ut latrando vel ululando Lupos illuc invitent. XVIII. Omnia illa emolumenta, quae hi Martyres Medicorum anatomicis praestiterunt, heic enumerare supersedeo; adferam solummodo experimentum Aselli in detegendo vasa lactea; Pecqueti in demonstrando Ductum thoracicum; Harvaei in Circulationem sangvinis, Loveri aliorumque in Transfusionem & Infusionem, illudque experimentum, quod, ligato vel secto nervo recurrente, latratu omni destituatur; sic quoque ex Canicidiis, Taeniae natura dilucide perspecta est. Qui canicidam infamem habent, misere errant, nec perpendunt, quam exigua sit differentia inter Canem & Lupum s. Vulpem, quibus quivis venator sine ignominia corium detrahere potest. §. XIX. Olim Romani Catellos summa cum voluptate manducarunt, quodque Chinenses hodie faciunt. Non exinde tamen sequitur, neque ego contendo, illos vel alias ejusmodi feras in alimentum laudabile hominibus cedere. Cuique notissimum, quo amore Canes ab hujus aevi formosissimis Domicellis curentur, colantur, blandeque compellantur, immo quam absurde, basia saepissime dentur illis, qui eadem cum sociis nuperrime per partes corporis posteriores commutarint, & vulvam caniculae linxerint, sive olida cadavera ederint; admittunt tamen venustissimae Virgines & Matronae, ut in omnium praesentia os illarum lingant, ad fastidium & nauseam spectatorum; ut reticeam, quod locum his fricatoribus secum relinquant in lectis pretiosissimis; a quo amore, si quis pudor, abstineant & caveant, ne Rabiem & Hydrophobiam a contubernali reportent, quod tristissimo eventu saepius factum novimus; ne dicam quod Canes socii, immundis pedibus & urina, pretiosissima aulea, sellia & vestimenta conspurcent. LIV.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 61","label":"OLFACTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/61"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 64","label":"STATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/64"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}