{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 4 70","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/70.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Idcirco quicumque hanc herbam medicamini adhibere vult, locis aquosis eam serere debet, quibus sua sponte gignitur. Scorzonera hispauica, quae communiter in Pharmacopoliis nostris asservatur, ex hortis desumta fuit, ubi evasit dulcis & mitis Tragopogonis instar, medicamenque fit valde debile, si comparetur cum ea, quae ex australibus advehitur regionibus, quibus sponte gignitur & amarior est, quaeque sola usibus medicis admoveri deberet. Haec cum rarius comparari possit, in ejusdem locum succedat aptius nostra Scorzonera humilis, cui communis cum Hispanica inest vis, nec per culturam mitigata s. dulcificata est. Par ratio cum Cichorio est, cujus virtus in hortis nostris & solo alieno aeque corrumpitur; sed ex campis allata fortis persistit. Quales Solum quotidie plantas producat comperimus, quomodo nimirum pleraeque plantae in AQUOSIS sint acriores & corrosivae; in MARITIMIS salsae ut Salicornia, Saisola, Glaux, Kakile, Tripolium, Triglochin; in APRICIS sapidae; in MONTOSIS fragrantes; in NEMOROSIS tetrae, ut Stachys foetida, Actaea spicata, Atropa Bella donna, & quotidie in fructibus horaeis, quod in aprico mitigentur, umbra vero acerbentur sentimus: ut taceamus Uvas, e quibus vinum exprimitur, quae omnino ejusdem sunt speciei, ex solo vero totidem existunt differentiae, quot vinis iisdem accedunt, remoto enim hoc, ut omnia vina sive Rhenanum, sive Gallicum, sive Burgundicum, Hispanicum, Capense &c.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 69","label":"STATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/69"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 4 71","label":"STATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-4/71"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}