{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 5 152","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/152.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Itaque pro duplici hac machina, duplici etiam vi nos afficiunt medicamenta, undę regula Cel. D. Praesidis, vel millenis stabilita exemplis: Sapida in Fibras, Olida in Nervos agunt. Quod ad sapida itaque eorundemque agendi modum attinet, horum theoria satis exposita est, nec vero olidorum virtutes relictae in obscuro sunt, ita tamen ut argumenti tribuamus difficultati, quod inventis quaedam addere, e novis collecta observationibus, liceat. §. VII. Quemadmodum jam Sapida diversa diversos exserunt effectus in Systemate Fibroso ejusdemque actionibus viralibus; sic Olida diversimode agunt in Systemate Nervoso & actionibus inde pendentibus animalibus, eo tantum discrimine, quod Olidorum actiones, latente adhuc intima nervorum natura, difficilius intelligantur. Functiones enim nervorum, num a spiritibus dictis animalibus, vibratione aliqua, materia electrica, vel quaeunque re alia, pendeam, hoc fateor me cum ignarissimis ignorare. Id certo novimus, his nos sentire & motus dirigere, pro nervorum conditione, plus minus alacre; hinc laesis nervis sensus motusque turbari, qui refocillatis nervis momento citius redeunt constanti lege. §. VIII. Quamvis vero solo odoratu volatilia aestimare homini datum sit, eademque propria vi in nervos agant, hoc opus hic labor, ut diversas olidorum species discernere queamus. Summa itaque & distinctissima illorum divisio ea est, qua, communi plurimorum sensu, in Suaveolentia & Graveolentia distribuuntur, quorum ut qualitates, ita & vires toto coelo differre quotidie experimur, sed nimis foret longum omnes odorum species hię loci percurrere. Graveolentia sunt, praecipue vero vegetabilia, quorum hac vice ingenium & mirum agendi modum paucis explicare, quantaque fieri perspicuitare potest, exponere constitui.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 151","label":"VIII. CONCLUSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/151"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 153","label":"VIII. CONCLUSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/153"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}