{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 5 256","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/256.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Si enim nullus alius praefixus fuerit creationi finis, quam ut tempus in hoc globo falleret homo; tunc sane non videmus, qui splendor universi & excellentia utpote ullius usus, umquam exstitisset; qvum sapientissimus rerum Conditor nihil faciat frustra. Jam vero, postquam contigit homini quasi obambulare in medio operum divinorum, quorum quodlibet pleno veluti ore, summi Opificis gloriam & sapientiam praedicat, postquam is, pariter inter animalia, sensibus licet externis pollentia, solus tamen ratione gaudens, praeque ceteris animalibus a DEO creatis, praestantissimis animae dotibus ornatus est, prono fluit alveo, illi unice injunctum esse, ut suum & omnium reliquorum celebret Auctorem; dum cetera animantia, sibi non conscia, tamquam instrumenta hujus Systematis & media, ad finem concurrunt; illud, quod sui est officii, si neglexerit floccique pendeat homo, finis creationis haud obtinebitur, & indignum se reddit sparta, ad quam ornandam a DEO his in terris est collocatus. Omnium itaque primo inculcat Rex Salomo, hominem in hunc mundum introductum, omnes in id intensurum nervos, ut ex ipso creationis opere Creatorem cognoscat, eundemque debita prosequatur veneratione, ne in Domo splendidissima ingratus censeatur hospes. 2. Diebus JUVENTUTIS tuae. Haec, svadente Salomone, in flore aetatis fiet consideratio. Duplex enim homini aetas est, altera, qua accrescit, juventus, altera, qua senectus decrescit, prior quadraginta propemodum annos, posterior reliqvum vitae tempus, continet.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 255","label":"JOHANNES PILGREN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/255"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 257","label":"JOHANNES PILGREN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/257"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}