{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 5 27","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/27.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"PROGNOSIS. Quibusdam annis hic morbus apparet contagiosus, esse autem revera non aussim asseverare, nisi petechizet; morbi enim endemii a communi causa originem ducunt, unde fit, ut omnes fere in una eademque domo afficiantur, quasi contagio acti, quod vero non ita se habet; saepissime enim unus tantum in domo corripitur, reliquis tamen, qui curam sui egerunt, sanis, quamvis quotidie aegro adfuerint. Alii auctores hanc febrim valde acutam tradunt; apud nos vero tarde adolescit & declinat, ut aliquando unum, duos, immo tres menses dimetiri possit, saepeque instar febris intermittentis post intervalla redeat. Non obstante, quod hic morbus, indole ejus jam penitus perspecta, omnino medicamentis cedat; vitam tamen aegri in tuto futuram haud dixerim, si simul Petechiis, Aphtis aut Deliriis infestetur; qui sub paroxysmo Convulsionibus agitantur, plerumque decedunt. Plerique, quos hic morbus invadit, aliquot dies, quasi Gravedo cum pressione supra sinum frontis, sentiunt; alii rigiditatem versus cervicem, quae quo major, eo est morbus mihi diuturnior visus; cumque maxima sit, convulsiones plerumque vel saltem signa malignitatis a systemate nervoso, ut Agrypnia, Inquietudo, Delirium, defectus virium aegrum affligunt. CURA. Variis remediis in hac febri depellenda tentatis, eo tandem perventum, ut curatu non sit difficilior, quam alia quaedam, nisi signa malignitatis, ut peteaphtae adsint, qui curandi mochiae, convulsiones, dus sequentibus absolvitur: 1.) VOMITORIUM secundum primo datur, quod ita praeparatur. R. Aquae font. Unc. I. semiss. Pulver Ipecacuanh. Gr. VI. Tartar. Tartarisat. Gr. IV. Oxymel scillit. Drachm. I. semiss. Misce d. in Vitro. Unde cochleare sumatur, octava quavis horae","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 26","label":"SPECIES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/26"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 28","label":"PROGNOSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/28"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}