{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 5 31","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/31.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Verum enim vero, ut intra Artis Machaoniae terminos, quibus impraesentiarum circumscribimur, subsistamus, è re nostra erit heic animadvertere, quam insatiato ardore, quam incredibili studio, gemina artis salutaris fulcra, cognitionem loquor Morbi & Medicaminis, perficiendi stabilendique flagrent hoc tempore Aesculapii filii; Ad priorem obtinendum finem totam strenue conferunt operam Anatomici, Physiologi, Observatores systematici; Ad posterioris vero complementum unitis quasi viribus conspirant Naturae consulti, Chemici, Pharmacopolae: Utrumque par eademque summa commendat utilitas; Alterutro enim destitutus quam pessime claudicat medicinam factitans. Historia Medica sat luculenter memoriae prodit, lumen, quo, hoc temporis tractu, clarissimo superbit Plantarum scientia, maximam partem acceptum referendum esse Asclepiadis prosapiae, quippe quae, ut eo melius sui voti compos fieret, mente atque oculis non ad hodie usitatas tantum plantas, sed etiam ad omnes, quoad ejus fieri potuit terrarum orbis species se convertit, ad hoc inducta novis in dies singulos detectis praesentissimis remediis in plantis, ubi nec minima ejusmodi conjectura augurandi spes affulsit. Hoc in causa fuit, quamobrem indivulsus ac individuus Medicinae comes à prisca aetate adoptata sit Botanica, palmario & tantum non unico plantarum usu ad morborum expiationem restricto. Longe vero lateque patentiorem heic campum aperuere acutiora currentis seculi lumina, nos convincendo, veram Botanices tractationem multo uberiorem magisque communem orbi foenerare utilitatem; siquidem totum animantium agmen è regno vegetabili, ad instar cellae penariae, suum promit alimentum; solidaeque plantarum cognitioni omnis probe adornata inniti debet oeconomia privata; Hac ratione inductis, recentiori aevo cunctis cultioris orbis populis id curae fuit, ut domesticas patriae opes sibi quam optime perspectas cognitasque redderent, quo facilius inde deligerent, quae in re medica, cibaria, vel opificiis ex usu esse queant, ne ab exteris supplicantes emerent, quae larga manu gratis domi fundit patria.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 30","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/30"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 32","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/32"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}