{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 5 464","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 464","ref":"464","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/464","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/464.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Sus animal contemtissimum, quod censetur impurum, quod est in vita sordidum, quod saepius alimentum capit ab iis, quae ipsa abhorret natura; hoc, inquam, idem est animal, quod fere omnia nostra fercula palato reddit gratissima, & sine quo vix ulla caena instrui potest; neque heic victum animalis magis respicere debemus, quam frumenti, qui stercoribus saginatur. Quoniam isto animali utimur ejusque lardo tam ad cibum, quam ad alios in Oeconomia usus, ipsius qualitatem propius considerare debemus, immo mores & Diaetam, quae ad Suum concurrunt conservationem, accurate perpendere. Hinc normae deduci denique possunt Diaeteticae, & conservationi, & destructioni nostrae ansam praebiturae. §. III. Inter quadrupedia genus constituit SUS, quod ordim adscribitur Bestiarum; dentibus incisoriis enim in utraque gaudet maxilla, quorum medii sunt distantes; & laniarii non sunt solitarii, sed plures ex utroque latere. Character generis patet ex Dentibus Primoribus superioribus quatuor convergentibus; inferioribus vero patulis, & prominentibus; Laniariis ubique binis a se & reliquis spatio remotis; inferioribus solitariis Pedibusque ungulatis. SPECIES generis apud Auctores quatuor numerantur. SCROFA, PORCUS, TAJACU, & BABYRUSSA, quorum prima tantum Species, ad nostrum pertinet forum, utpote una nostris culinis usui est, & Scrofa dorso antice setoso, cauda pilosa vocatur. Faun. Svec. 36. Syst. Nat. edit.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 463","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/463"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 465","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/465"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}