{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 5 63","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/63.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Farina, diu compacta, Larvis impraegnatur grandioribus, quae cribro removentur, & avibus canoris, fovea inclusis, maxime vero lusciniis, objiciuntur. Hae, ubi transformantur, Insectum ostendunt Tenebrionem molitorem. Vermes autem, in pane occurrentes, exclusi Insectum conspiciendum praebent, quod Cerambyx Fur nuncupatur (Faun. Sv. 487.) Et, quamvis hi minus sint venenati, nauseam tamen, ex communi consvetudine, excitant. Argumentatio enim, quam nonnulli adhibent, de caseo vermiculoso, quod scilicet vermis iste non sit, nisi caseus, cum ex caseo solo sit enutritus, non melioris est notae, quam si quis diceret, canem Melitensem, optimis ferculis in gremio virginis educatum; cibum ferre praestantissimum, id quod absurdum. Azymos panis apud nos minus est in usu, si excipias provincias boreales, ubi ob annonae caritatem ex furfure, paleis, spicis contusis, cum pauxillo frumenti, panes formantur, quin etjam ubi ad alia succedanea, velut corticem Abietis, radicem Callae &c. confugere coguntur incolae. Ut haec tanto felicius a calore digerantur, tenuis valde efficitur panis, instar chartae crassioris; imponitur dein laminae ferreae, ut percoquatur, aut baculo circumvolutus ad fornacem gestatur, & ibidem explicatur; postmodum vero quadruplicatus comeditur. Si vero hic panis fermentaretur, gluten, quod in hoc valde exiguum est, evanesceret, neque adeo cohaerere, aut tractari posset. Hinc panes ejusmodi azymi alvum magis, quam alius quilibet, adstringunt. Panis biscoctus aliis omnibus, sine controversia, praeferendus, cum salivam maxime attrahat & diutissime conservari possit, unde etjam in navibus frequens ejus est usus, ubi Tropicos transire potest, situm non contrahens, cùm tamen ipsum ferrum tentetur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 62","label":"V VARIETATES PANIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/62"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 5 64","label":"V VARIETATES PANIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-5/64"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}