{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 6 46","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/46.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Haec igitur provincia facile tota, si loca Germaniae proxima excipias, ortum versus & aquilonem, pratum constituit depressum ac paludosum, cujusmodi apud nos pratum est regium, si excipiantur Dunae oceanum excludentes, vel interius aliquando obviae. §. III. CLIMA convenit cum Scaniae campestris; Hiems enim aquam in glaciem convertit, quae per unum, vix alterum, mensem tantum durat: humilis terrae situs finitimumque mare multos producit vapores, & humidum frigidumque coelum, satis grave vernali, maxime vero tempore autumnali. Ab oceano interdum adscendit, rarius licet, quaedam Nebula spissior (Zeevlaam) quae passim regionem obumbrat, & plantationibus inimica obambulat. CIVES neque corpore, neque animo sunt leves, sed firmi atque graves in novitates quasvis & hypocheses non temere irruunt, nec novis irritantur inventis, sed detecta ex indubiis solidisque principiis ad maximum fastigium deducunt. Regio quae per se vix quidquam praeter lacticinia, & quae a re pecuaria, heic praecipue culta, derivantur, producit (agri enim tam humili terra institui rarius possunt), omnibus tamen rebus abundat: ex Polonia Frumentum, Ligna ex Norvegia aliisque locis habet, omniaque eo facilius acquirit, quod pecuniis sunt venalia, quarum heic maxima est abundantia, & cives optime nummati ideo aestimantur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 45","label":"BELGICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/45"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 47","label":"BELGICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/47"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}