{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 6 5","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/5.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Praeses his quidem verbis: Vermiculi isti Leuvenhoekiani minime sunt animalcula proprio & voluntario motu gaudentia, sed corpuscula inertia, quae calidae geniturae innatant, non secus ac particulae oleosae, quod selecta Lieberkühnii microscopia nobis manifeste ostenderunt. Hoc postea etiam vidit & confirmavit, summus Physiologus illustris D. V. Hallerus, ut adeo auctoritas vermium seminalium jam prorsus fere in desuetudinem venerit. §. VII. Quamvis vero haec corpuscula seminalia non sint animata, certissimum tamen est, quod veram maris genituram constituant, quodque his non existentibus in genitura, ea fiat infoecunda; sed quomodo agant adhuc ignoramus. Generationis Leuvenhoekianae defensores haec corpuscula cicatriculam ovi intrare contendebant, & Botanici hos secuti, ut Morilandus & plures, qui pollen in floribus, corporibus his geniturae maris plane respondere, idque ex vero agnoscebant, pollen quoque per stigma & stylum in germen florum descendere statuebant. Hoc autem secus fieri palpabilia docent in generatione plantarum experimenta, & omnium exceptione majus in flore, qui Mirabilis nominatur, ubi pollen facile est omnium maximum, quod stigmati plane adhaerescit, & quamvis nulla ratione angustissimum stylum penetrare valeat, nihilominus tamen foecundat. Quin etjam in plerisque floribus pollen stigmati adhaerens, liquorem ad rudimenta seminum deferendum tingere, sed ipsum tamen in stigmate remanere, nec unquam stylum penetrare, multo minus ad primordia seminum intra germen progredi, evidenter constat. §. VIII.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/4"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/6"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}