{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 6 67","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/67.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Quod filsilvas attinet, observari meretur, arbores intra Tropicos crescere frequentes & celsas, & qua cacumina, plantis repentibus ita complicatas esse, quae easdem adeo arcte alligant, ut si centum detruncaveris arbores, omnes tamen erectae stent, nec possint prosterni: namque vertices arborum, vinculo plantarum scandentium ita combinantur, ut nequeant separari; nominasse quoque juvat, ignem silvis his sempervirentibus, nihil damni inferre posse, terra ideoque plerumque in Indiis tegitur quasi tecto suo, columnis imposito, ur homines possint sub umbra illius, quemadmodum in tepido balneo, obambulare & recumbere; aliter nec fieri posset, ut aestum hunc solis sustinerent & perferrent incolae. In tertio hoc climate, simiae agunt populum & incolas, suamque ibidem habentes rem publicam propriam, fructus in agris suis decerpunt, & olera sua e teneris soliis, & delectant se singulae, suo maxime ge nio indulgentes, nutriunt prolem suam inter cantantes Aves & semper confabulantes Psittacos, maximeque abhorrent a damno, nidis volucrum, inferendo. SIMIARUM lepida nobisque simillima gens est: Facie nuda, Humeris mediantibus claviculis divaricatis, Mammis duabus in pectore, Manibus in digitos divisis & Ungvibus rotundis armatis, Ciliis in utraque palpebra, immo Uvula, Utero, Musculis, licet non loquantur, loquelae nobiscum conveniunt & a Brutis differunt; erecti saepius etjam pedibus posterioribus tantum incedunt, manibus cibum legunt & ori admovent, vola concavata sorbilia hauriunt, & manibus deficiente aqua puteos fodiunt; omnivorae sunt uti nos: Edunt enim non tantum eadem vegetabilia, uti olera, fructus horreos, nuces, glandes, flores facile omnes, radices & bulbos, panes, pultes bellaria, juscula, lacticinia, sed et cochleas & ostreas quas lepide operiunt, insecta, ranas immo nonnumquam etjam carnes.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 66","label":"MONADELPHIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/66"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 68","label":"MONADELPHIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/68"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}