{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 6 71","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/71.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Varii peregre proficiscentium hujus mentionem fecerunt *), interque hos Nicolaus Matthaei filius Köping, Svecus, qui in itinere suo hunc coram intuitus est, marem feminamque haud male descripsit, dum hanc in sententiam loquitur: Erat gens horrida & tetra, flava, intermixta nigredine, ac quemadmodum seles, caudis instructa, quae tamen nuda erat, atque huc & illuc discurrebat, ad imitationem felium. Cum ad littus appulissemus, statim nos adierunt in navibus, afferentes secum quosdam Psittacos erithacos, quos permutare voluerunt, rebus quibuslibet ferreis; cum vero animadvertissent neminem secum mercari velle, statim colla Psittacis suis frangebant, & crudos coram devorabant. Tandem tanta multitudine conscenderunt naves, ut malum ab illis metueremus, unde bombardas solvimus, quibus solutis, plerique fugiebant; manentes autem, propius ad nos in navi sine metu accesserunt, omnesque perquisivere navigii angulos & loca in illa abdita omnia, auferentes ferramenta quaevis visui illorum obviam facta. Contigit autem, ut Gubernator navis, qua vecti fuimus, continentem quinque comitibus sibi adjunctis, scapha peteret, visurus, si quid quod esui esset, hic locorum inveniretur; cum autem per integram noctem abfuissent, morae impatiens Do*) Bont. Jav. 85. de hac. In insula Borneo in regno Succodana dicto, homines montani caudati in interioribus regni inveniuntur, quos multi e nostris in aula Regis Succodanae viderunt. Cauda autem illis est prominentia quaedam ossis corcygos, ad quatuor vel amplius digitos excrescens, eodem modo quo truncata cauda canum, sed depilis.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 70-2","label":"III. LUCIFER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/70-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/70-2"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 72","label":"III. LUCIFER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/72"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}