{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 6 8","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/8.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Accedere igitur debet substantia corticalis, a patre sustentationi ejus destinata, & haec suam, aeque ac illa, agnoscere debet originem, atque, adeo ex Polline staminum exoriunda, quae igitur in vegetabilibus, ubi generant, dant medullae pistilli substantiam corticalem; Haec omnia sana ratio nobis ostendit; Sed quum omnis veritas Naturae observationibus & experimentis demonstrari debet, de his in sequentibus erimus solliciti. Facit arctior illa, quae sub naturae, saltum penitus excludentis, imperio, inter vegetabilia & animalia intercedit cognatio, ut Naturae catenam sequentes non facile confundamur. Demonstrarunt Botanici Sexum plantarum; ostenderunt earum genitalia & Generationes; nec non florescentes herbas, eo ipso, more insectorum suas subire metamorphoses. Nuper etjam ostensum est, dari Animalia composita, & quemlibet plantae ramum per se novam esse plantam, perinde ac ramus in animali composito. Atque existere animalia composita non magis est mirandum, quam quod abeant in ramos vegetabilia; quia medulla, in infinitum multiplicabilis, non est nisi continuatio ejus, quae a primordiis rerum coepit, & quae adhuc eadem vita se multiplicare ac dilatare pergit; modossimul substantia corticalis medullarem involvere & nutrimenta eidem praestare non definit. Mirandum potius foret, existere posse Animalia simplicia, quae non sunt alia, nisi quorum interior substantia medullaris intra duriorem quandam crustam osseam tegitur, coarctatur & conservatur; & quamdiu vertebrae dorsales in his animalibus per cartilagines crescere possunt, tamdiu quoque ipsum crescit animal; ossibus vere perfecte induratis, incrementum cessat. Insecta vero, quae statim a metamorphosi valde obdurescunt, crescere simul desinunt, & insecta aquatica seu aptera, quae quotidie & quotannis accrescunt, osseam quoque crustulam quovis anno commutare necesse habent cum capaciori. §. XII.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/7"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 6 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-6/9"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}