{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 100","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/100.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Quidquid est, hoc saltim experientia novimus, cibos crudos naturae indigestos obstipationes glandularum caussari, prout in pueris observare licet, dum acrodrya vi nimia devorarunt, atque in iis, qui nimio lardi esu Varos sibi contrahunt. Fuit ista communis veterum opinio, provenire Scabiem ex sanguineae massae sordibus, quae vel imbecillitate naturae vel desidia subigi non possint: piscibus vero cum plus propemodum crudi insit, quam cibo cuivis alio, nihil mirum, quod in hanc incidere conjecturam veteres, inquinamenta ejusmodi in sanguine generari, unde morbus hicce oriatur, sed suo ista loco relinquimus. §. VII. Condonabit facile aestimator hujus caussae aequissimus quisque, si in re adeo obscura communem sententiam liberius deserentes de nova quadam eircumspiciamus ratione, qua hujus origo morbi commodius explicetur. Hoc vero saxum volventes, enixe rogamus, quidquid id est nobis quod in mentem veniat, per Lectoris id benevoli humanitatem liceat problematice tantum proponere; quippe nihil cuiquam nondum satis evictum obtrudimus, subjicimus tantum ut rem altioris indaginis peritiorum judicio, aut ulteriori futuri temporis experientiae. Putavere, ut in superioribus monuimus, communiter Veteres Scabiem sanguineae massae sordibus originem debere. Jam vero nemini non constat oriri illam non nisi ab Acaris, sub cute nidulantibus, quod non sine insigni oculorum injuria negari potest: possunt enim, quo loco quove placuerit tempore acu protrahi, protracti obreptant; videt haec omnia sanus cujusque oculus vel non armatus, armatus vero insuper formam integram animalculorum. Hisce ubi insectis nidificare atque arrodere licuerit, exsurgunt pustulae atque exanthemata, vel Scabies omnino contagiosa.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 99","label":"TANTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/99"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 101","label":"TANTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/101"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}