{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 140","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/140.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Praecipuam vero notam Antennae constituunt in capite conspicuae, quae articulatae sunt & in omnem partem mobiles, quo ipso a cornibus animalium differunt, sensui cuipiam organorum vice inserviunt, qualis autem hic sit sensus, non magis percipimus, quam si homo ipse oculis careret, & singularem tamen radiorum luminis actionem in retinam oculi determinare, vel mutationes inde in anima humana oriundas explicare conaretur. Organon autem sensus Antennas illas esse ex eo patet, quod his antrorsum perpetuo agant, tactum autem illis non inesse, durior, qua teguntur, crusta evincit, nec non brevitas in Museis & Insectis aliis. Caeterum cavae sunt & tubulosae, aëre & humore quodam repletae, quod ex antennis papilionis aquae immissis conspicitur. Sed ut ad terminos veniamus artis, notio primum corporis externi est stabilienda, quod more Anatomicorum in caput, truncum, abdomen & artus dispescitur. * CAPUT absque cerebro. Cerebrum & medulla spinalis in eo differunt, quod illud medulla sit organisata. Filum quidem medullare in caput sese penetrare non negamus, sed nullam observare licuit organisationem, unde etiam Hippobosca equina vivit, cursitat immo coit, demto licet capite, ut alia, quae diu sine capite vivere possunt, reticeam. In capite aures nullae, unde auditum Apibus negamus, qui sine auribus non rectius concipitur, quam sine oculis visus. Clangorem quidem & sonitum graviorem percipiunt, aeque ac pisces, sed alio plane, quam per auditum modo. Olfactum etiam in dubium trahimus, quia naso sunt destituta: ad olfactum enim dilatata requiritur membrana, quemadmodum ad auditum intenta. Exhalationes quidem sentiunt gratas e. g. ex melle, ac foetidas, sed modo nobis incognito. Ordinarias lingvas plurima insecta non habent, neque ore so num edunt, sed pedibus seu alis in nonnullis, aut alio quodam instrumento elastico. Oculos plerumque binos, sed Gyrinus 4, Scorpio 6, Aranei 8 & Scolopendra ternatos habent.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 139","label":"HOEFFNAGEL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/139"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 141","label":"HOEFFNAGEL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/141"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}