{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 150","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/150.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Larvae plerumque ipso insecto sunt majores valdeque voraces, ut larva Papilionis Brassicarii duplo majus quam pro corpusculo comedat, nec tamen pari proportione crescat. PUPA ab antecessoribus Chrysalis seu Aurelia vocabatur; sed cum nonnulli tantum dentur papiliones, qui aurum in hoc stadio referunt, receptum est pupae vocabulum, quia Lepidoptera imprimis infantis fasciis involuti speciem habent, atque in hoc statu, praeter hemiptera, sunt abstemiaIMAGO tertius est status: hoc nomen a D. Praeside actui huic tertio est inditum, ubi insectum declaratum est, quod etiam revelatum dicitur & quia ulteriori non opus est transmutatione, perfectum audit, ubi etiam volare speciemque suam propagare potest, verasque autennas accipit, quae ante hunc actum in plerisque vix adparent. Actus autem intermedius PUPA est, quae in diversis familiis singularis est & diversa, e. g. Coarctata, ubi pupa rotunda est quasi tornata, sine indicio structurae imaginis, ut in Dipteris. Obtecta, duabus quasi partibus constat, quarum prior thoracem cum capite, posterior abdomen prodit. Incompleta alas quidem habet, ac pedes, sed immobiles, ut pleraque hymenoptera. Semicompleta ambulant seu currunt, sed alarum tantum rudimentis gaudent. Completa formam statim perfectam obtinent sine ulteriore transmutatione, ut Aptera, excepto Pulice. Cimex lectularius quoque huc pertinet, sed Aranea saepe transformatur, cute colorata tantum mutata. Cancri exuunt quotannis crustam totius corporis, qui utpote perennes mole crescant, quod crusta alioquin durior calcaria impediret.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 149","label":"HOEFFNAGEL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/149"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 151","label":"HOEFFNAGEL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/151"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}