{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 151","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 151","ref":"151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/151.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Scolopendrae juniores minorem habent pedum numerum, quam adultiores. Omnia insecta, quae metamorphosin subeunt, post declarationem sunt magnitudine adulta, nec in eadem regione species eadem ullam ostendit magnitudinis dissimilitudinem, nisi quae alimentis larvae minus sufficientibus debet originem. SVAMMERDAM respectu metamorphoseos quatuor insectorum statuit classes: Prima continebat ea, quae (α) ab ovo talia oriuntur, qualia esse debent ovipara, aut (β) quae statim partu sunt perfecta, vivipara e. g. Cimex, Aptera. Secunda constabat insectis, quae instruuntur sex pedibus, at tectis sub crusta quadam alis ad certum tempus; crusta vero larvae deposita, alas acquirunt, e. g. Gryllus. Tertia classis eorum fuit, qui singula illa tria percurrunt stadia, & quae, ubi chrysalides fiunt, crustam plane deponunt. Hujus vero classis duae erant divisiones, nempe 1:0 eorum, quae sub forma chrysalidis evidentes habent pedes atque alas, quae Nymphae vocabantur, ut Apes; quae vero post primam transformationem iisdem quidem gaudent. sed tectis, Crysalides speciatim dicebantur, ut Papiliones. Quarta Classis illa continebat, quae in chrysalides vel nymphas abitura crustam non abjiciunt primam, sed corpus tantum dissolvitur ab hac pelle, quae figuram ovi adsumens ambit, sed non adhaeret insecto, sub forma chrysalidis, qua postmodum aperta, exit insectum cum alis, e. g. Muscae multae. Classes Vallissneri 110. ab Herbis, 220. Liquoribus, Aquis, 320. Terris, 420. Animalibus aliisque insectorum domiciliis sunt desumtae. Systema Reamurii Larvarum papilionum (des chenilles) fundatur pedum intermediorum, qui inseruntur circularibus vel ovalibus sub corpore eorum annulis, situ ac numero, habita insimul ratione ad pedes sex anteriores (corneos) & posteriores (membranaceos) Cfr. Hist. des Insect. p. 1. p.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 150","label":"HOEFFNAGEL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/150"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 152","label":"HOEFFNAGEL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/152"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}