{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 169","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 169","ref":"169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/169.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"a), quod in insula quadam AGROSTIDE arundinacea obrecta, Caprae eo delatae macie extabescerent, & gramini huic, Equis sane aptissimo, ad cervices quasi immersae, fame moriturae viderentur. Idem de Insectis valet: PHALAENA Graminis, plus satis Patriae nostrae nota, quae graminibus depascendis incredibilem interdum adfert cladem, vulgo omnia promiscue consumere gramina creditur, sed ALOPECURUM pratensem, utpote sibi non destinatum, praeterit; quod igitur gramen in pratis tutandis maxime est proficuum. Sic suum Creator unicuique animali pabulum sapienter tribuit; cetera vero, poena capitis transgredienti imposita, aliis relinquere jussit. Magnus autem heic campus aperitur Oeconomis, qui, antequam Pan Graminum infinito studio multoque labore fuerit elaboratus, Praticulturam saepius experiuntur fallacem atque incertam. Itaque qui Gramina felici opere propagare didicit, & optima eorum gregibus pro pabulo suppeditat, prae reliquis ex Pecoribus usum & divitias colligit, praeter fimum agris fertilitatem, atque adeo alimentum nobis praecipuum, conciliaturum. Historia igitur Graminum perspicua maximae utique est utilitatis, atque ideo mihi, hoc in primis arrisit. argumentum. Ab initio quidem studii Botanici, omnium difficillima mihi visa fuit Agrostognosia, sed clavi ejusdem paululum adsvetus, vix ullam classem faciliorem deprehendi atque certiorem. Eandem igitur aliis viam pandere adnitar, ut ad qualitates Graminum specialiores indagandas, minori labore & celerius multo Commilitones pertingant. CAP. II. a) Loco cit. p. 409. CAP. II.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 168","label":"ULICINOSA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/168"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 170","label":"HISTORIA LITERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/170"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}