{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 175","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/175.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Caulis, cum de Graminibus sermo est, dicitur CULMUS, plerumque teres, laevis, fistulosus, articulatus, geniculis solidioribus contractis, quibus interjacent sic dicta internodia b). Graminum Europaeorum plurima habent cuimum simplicissimum, excepta Arundine Calamagrostide paucissimisque aliis Indica autem plerumque sunt ramosa. Ubicunque enim est folium, ibi etiam latet rudimentum ramuli futuri, qui aestu exprimitur Indico, in nostris vero, nisi inflorescentia tempestive fuerit praecisa, non comparet. Graminibus porro Europaeis culmus etiam est annuus, Indicis vero saepe fruticans, quum nulla eum destruat hiems, in primis Arundinibus quae in magnas excrescunt arbores, cum tamen Europaeae plerumque sint parvae. FOLIA in plerisque Graminibus ejusdem sunt structurae: alterna, simplicissima, indivisa, ensata; a quibus tamen maxime differt Pharus, foliis latis, fere ovatis & petiolatis. Pro petiolo pleraque vaginam culmi articulos inferne obvestientem habent, quae postea in folium lineare, lanceolatum planum, acuminatum, digitisque retrorsum tractum, margine in primis asperum expanditur. Pagina vero superior plerumque viridior evadit, exceptis paucis foliis setaceis absque paginis planis. Praeterea communiter folia valde sunt flexilia, sed in maritimis siccissima, involuta, unde apex mucronatus & interdum pungens evadit. Folia, secundum follationem Botanicis dictam, Graminibus sunt vel conduV) Culmus nulla nota distincta a caule herbarum distingvitur, nec geniculis, nec fistulositate; multae enim herbae etiam haec habent criteria, & Graminum multa illis carent, ut Calamariae & plurima Gramina Indica quae habent medullam; sed communiter receptum est inter Botanicos, caulem Graminum Culmum vocare, utpote & in nostra & aliis lingvis diversum plerumque ei tribuitur nomen.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 174","label":"AGROSTARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/174"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 176","label":"AGROSTARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/176"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}