{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 181","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 181","ref":"181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/181.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Bauhini, quo vix ducenta gramina erant cognita, valere hoc potuit; aucto vero mirifice numero, distinctum in his plantis, quod ad herbam adeo similibus, sibi comparare cognitionem, haud minus difficile foret, quam si quis omnes Umbellatas uni subjiceret generi. Ut igitur a Curiosas rite genera cognoscantur, systematice omnino instar Exercitus in Legiones, Cohortes, manipulos, in Genera dispesci debent. Hoc vero juste peragitur, si Genera Naturalia rite investigata, certis ac determinatis insigniantur nominibus Genericis atque characteribus. Naturalia vero Genera exsistere, atque Gramina aeque ac alias plantas ita esse disposita tyro sit, qui non intelligat. Quis enim non videt, e. g. Brizas inter se, & Arundines inter se ipsa facie tantum habere similitudinem, ut cognita una ceterae quoque cognoseantur species; contra autem si Arundines Brizis vel Brizas Arundinibus immisceres, nemo tam crudus foret, quin has videret plurimum discrepare. Ab initio quidem difficillimum fuit limitibus Gramina circumscribere atque distingvere, sed D. Praeses, qui totam penitus Botanicam reformavit, heic quoque primus distincta stabilivit genera, & labore ac perfectione pari singulis characterem dedit atque notam propriam; ut cognitis modo partibus eadem facilitate hanc ac alias plantarum familias quisque cognoscere possit: si vero quis filum hoc Ariadneum omiserit, ex hoc sane Labyrintho vix ac ne vix quidem se expediet. Infinitum Scheuchzeri in Graminibus determinandis laborem admiror, sed clavem ejus dichotomam adhibere cunienti tot occurrunt nodi inprimis quoad longitudinem glumarum & aristarum, ut vix credam quemquam ad finem usque eum sequi posse. Ad difficultatem hancce levandam Gramina quidem secundum Methodum Linneanam seu sexualem dudum in System. Nat. D.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 180","label":"AGROSTARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/180"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 182","label":"AGROSTARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/182"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}