{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 199","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/199.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Tita in continuo est motu: nervi, fibrae atque humores corporis humani perenni motu agitantur. Siquidem vero omnis motus terit & deterit, ipsum facile destrueretur corpus, nisi novas indies particulas, loco detritarum, acquirendo, se suasque semper vires reficeret. Hinc necessitas cibi potusque; hinc exercitationis usus, quae alimenta corpori adplicabit, ac somni, qui assimilabit. Cibus varius omnino est, & longe diversissima dantur nutrimenta; Selectio itaque cibi sua se commendat necessitate. Permultum enim interest, utrum corruentem murum calce & argilla, an alia quacunque reficiamus materie. Animantibus, pro sua cuique natura, propria praebuit cibaria sapientissimus rerum Conditor. Sic Insectis distinctis singulare tantum alimentum dedit, e. g. Phalaenae Bombyci folia Mori, Phalaenae Chaerophyllatae folia Chaerophylli sylvestris, Papilioni urticae folia Urticae dioicae; Papilioni Brassicae folia Brassicae, & sic in ceteris. Illis autem quae majora praestantioraque sunt animantia plura cibi genera concessit idem providum Numen, nempe Pecoribus Vegetabilia, Ferisque demum Carnes; Homini vero, prae aliis omnibus, ditissimum penum, ac culinam mirifice instructam large copioseque donavit; Is enim alimenta capit sua a Pericarpiis carnosis & Seminibus, a Radicibus, Caulibus, Foliis & Flo ribus, ab Animalibus, Avibus denique & Piscibus Quin Americae incolae Serpentes quoque Boades comedunt, quemadmodum Australes nonnulli Ranas, Nos insecta Cancros, & Arabes Gryllos, immo vero etiam Vermibus, Pholadibus, Ostreis, Mutylis & Helicibus, uti notum est, vescimur, scilicet Non aër, non pontus, non terra denique cuncta Sufficiunt nostrae vix elementa gulae. Quum tot igitur tamque varia cibi genera unum idemque efficere nequeant extractum, animalium licet partes in Gelatinam, vegetabilium vero in Emulsionem abire debeant, quam necessarius sit prudens ciborum delectus, vel me tacente, sat dilucide patet. Neque necesse est edisseri a nobis, quot jam dudum ARS COQUINARIA invenerit ciborum praeparationes, certe innumeras, ut ingerenda nempe palato gratiora, teneriora, mollioraque ac digestioni demum faciliora reddantur, idque inprimis per exsiccationes, coctiones, assationes, elixationes, frixationes, tusiones, & id genus alia, in quibus Ars coquinaria, novissimo hoc tempore, ingentes ac propemodum stupendos fecit progressus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 198","label":"VIRILLHO OI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/198"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 200","label":"VIRILLHO OI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/200"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}