{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 21","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/21.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"HORD. Zeocriton (Bred-Korn), quod vulgari hic & illic nuper admisceri coepit, a superiore paululum differt. AVENA sutiva (Hafre), tam alba quam nigra. Nonnisi annua est, cui steriliora loca atque novalia semper patent. AVEN. nuda (Skal-lös Hafre), quae aeque ac superior annua est, aliquanto vero serius maturescit. In horto cernitur Botanico, & optandum certe foret, ut usus ejus magis magisque invalescat, cum fructum det Tritico longe praestantiorem; quare apud Scotos, teste Bauhino, multo pluris constat. PHALARS canariensis (Canarie- frón), cujus semina in nutrimentum Passerum nostrates aliunde hactenus attulerunt, cum tamen planta ipsa, utpote annua, hic optime crescere possit. It. Westrog. G. D. Praesidis. PANICUM italicum (Gierst), quod annuum est, a curiosis in hortis servatur. Exteri illo frequenter utuntur, nos vero id ad victum nondum contulimus. PAN. miliaceum (Hirs), quod ejusdem omnino est indolis, atque praecedens, POLYGONUM Fagopyrum (Bohwete). Haec herba annua, arenosis amicissima locis, in Scania campestri quotannis seritur, ubi saepe maturescit, pultemque tribuit sapidam & salutarem. Frigoris admodum impatiens, a quo in puncto congelationis occiditur. POLYG. tataricum (Siberistt Bohwete). Hoc praecedente nequaquam sequius; verum ea re praestat, quod frigoris impetu minus sit caducum, & se ipsum frequenter disseminet. In horto Botanico, cujus civitate dudum est donatum, conspici potest. 2: do z:do FOSSOS agros ornare solent: HUMULUS Lupulus (Humble). Tartarica planta perennis, quam seculis novissimis adhibere hic, & diligentius colere coeptum est. Recentioris aevi solertia radices ejus lapidibus texit, ut sic tum Phalaena Humuli & melleus ros prohibeatur, tum alioquin plantae vigori consulatur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 20","label":"CAPUT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/20"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 22","label":"CAPUT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/22"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}