{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 218","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 218","ref":"218","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/218","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/218.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"„ Ipsum tamen ut sed quum alia huic superstructa fuerit, pejoris profecto ominis doctrina; fervida nempe omnia, quantum perferre possit corpus, esse ingerenda, calori scilicet interno ut suppetias ferant, sicque coctionem accelerent, nobis sane gratulemur saniorem hujus rei cognitionem, eversaque jamdiu noxia illa veterum commenta. Namque ciborum mutationem mediante peculiari quodam, & cuicunque animali proprio, absolvi menstruo, jam certo novimus; calorem, pro levi digestione necessarium, sed leniorem, subministrantibus, quae circum ventriculum sita sunt, visceribus; adjuvantibus insuper intimam ingestorum miscelam, tam illo, qui toti intestinali canali peculiaris est, quemque motum peristalticum dicunt, reptatu, quam & septi transversi musculorumque abdominis in ventriculum & intestina alterna pressione. Hominem caudatum, MAUPERTIO sic dictum d), si forte, in fidem peregrinantium, excipias; cujus vero nos adhuc & descriptio latet & historia; animantium nulla, praeter hominem sapientem, cibum appetere igne praeparatum optime notum est. Et quidem ulteriori. forte indagatione non indigna res foret, qui fiat, ut iisdem licet, saltem qua sensibus & experimentis chemicis perspici potest, cum animalibus ceteris, confectum sit elementis humanum genus omne, ossibus ejusdem indolis, carneis fibris sanguineque gaudeat iisdem, illi tamen solum ignis usus sit ad vitam ita necessarius, ut aqua & igne alicui interdicere pro summa habuerint veteres poena; sicuta nec hodiernorum cuipiam horum etiam CELSUM calide theoriae licet sectatorem, calidioris regiminis fautores non fuisse, ex utriusque, quae exstant, scriptis evidenter patet. d) Vide Generos. PRAES. System. Nat. Edit. XII. p. 33. ad finem rum elementorum interdictionem feliciter cessuram fore, persvasi sumus. Conjecturae interim si locus daretur, naturae forte adscribi, quod non nisi consuetudinis vel connatae quasi opinionis est, facile quidem foret creditu. Et sane fidem conjecturae facere videtur, quae interiores Americae amplas plagas barbara hodie occupat gens, eorum omnium, quae ad culinam pertinent plane nescia, solis fructibus, quos sponte natura porrigit, nullo quidem cogente creatis utens, & vitam tamen gerens otimam.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 217","label":"BERVIDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/217"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 219","label":"BERVIDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/219"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}