{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 246","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 246","ref":"246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/246.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Camellia & Stevartia eadem junctae sunt affinitate, ac Stevartia & Tilia, has vero in ordinem Columniferarum esse referendas, inter alia suadent Mollities, folia alterna, Stipulae &c. Altera autem parte tricoccae, a reliquis tam distinctae, sibi vindicant Theam, quippe quam eodem charactere denotatam: fructu tricocco. Conjectura hinc facillime esset facienda, Theam prima creatione originem debere tricoceae a Columnifera quadam foecundatae. Cum a posteriore constet, plurimas Classium Polpandriae plantas, magis minusve esse venenatas, id est, in se quidquam continere corpori haud facile assimilandum, ideoque naturae inimicas, a priori etiam de Thea idem merito praedicatur. Multas vero dari plantas, tenellas innocuas, adultiores venenatas, experientia testatur. Sic URTICAM dioicam (Fl. Sv. 863.) vere in oleribus edimus; PHYTOLACCAM tempore verno in jusculis adhibent gentes septentrionalis Americae, media aestate lethalem, quid quod & ipsum ACONITUM, quam primum e terra erupit, coquunt Medelpadi (Fl. lapp. p. 179). Par argumentandi ratio de Thea etiam valeat, quippe cujus folia recentissima & tenerrima mox fortissimam subeunt tostionem, ut malignitas, si qua eis inesset, hoc modo diminui queat. Exemplo hoc probabimus. Fortissima scimus purgantia, ut: GRATIOLA, ASARUM &c, diutius cocta, tantum diuretica evadere, omnem amittentia vim purgantem. Radix JATROPHAE Mandiuccae, omnium venenatissima, coctione ita suam deponit vim virosam, ut panem saluberrimum postea ex illa conficiant Peruviani. Huc quoque aecedunt narrationes Kaempferi aliorumque, quae, incolas ipsos non prius ausos Theae folus infusum parare, ostendunt, quam unius saltem anni habeant aetatem, ut de amissa eorum qualitate maligna certi esse possint.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 245","label":"IX. QUALITAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/245"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 247","label":"X PROPINATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/247"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}