{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 262","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/262.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Aliis solvendam eam relinquo quaestionem, qui fiat, quod hilaris semper sit juvenilis aetas atque alacer, senectus contra abjecta & melancholica; nec aliam memorem Hysteriae caussam, quae plerumque anxietates & fletus comites habet, quam vulgo adoptatam; alii etiam reservem occasioni novam proponere Melancholiae fomitem: id saltem e communi adferam experientia, quod Melancholici & Hypochondriaci recreentur ambrosiacis & potu Chocolatae penitus reficiantur. Nec nova hoc innotuit observatione; diu celebrata est historia Cardinalis a RICHELIEU, supremi Galliae Status Ministri, orbis, dum viveret, Directoris, qui hypochondriaco detentus morbo, postquam omnia medica incassum expertus esset auxilia, tandem Chocolatae potu pristinam recuperavit valetudinem. BEHRENS select. Diaetet. 39 3. Tertium morborum genus, cui proficuum aestimamus Chocolatae potum HAEMORRHOIDES, tam caecas quam apertas, comprehendit. Matrem saepius hae agnoscunt Hypochondriasin, quamquam ex aliis etiam non raro oriantur causis. Haemorrhoides caecae tensivo dolore, quem natura magis abhorret quam acutissimum, misere lacessant aegrotos. Dum leviores, repelluntur illis externe adplicatis, quae teterrimo gandent odore; haec vero inutilis, quin plane noxia medicina, quando sanguis stagnatus in polypum abiit ac corruptus acriori sanie vicinas corrodit partes, quod tandem in ani, quam vocant, fistulam definit. Ut hocce saevius praecaveatur malum, licet vel manu Chirurgica vel Hirudinibus liber permittatur sanguini effluxus, cessat quidem malum, temporis tamen intervallo recurrit & novos semper minatur insultus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 261","label":"TANTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/261"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 263","label":"TANTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/263"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}