{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 268","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 268","ref":"268","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/268","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/268.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Omnis quidem spiritus destillatus nervinus est, inque substantiam agit medullarem, quemadmodum omnia volatilia, fixa vero, seu non Volatilia, vix ullam efficiunt in hac parte mutationem. Aqua nim, qua tali, ceterisque ejusmodi ingestis, in functione animali non mutari videmur. §. VII. Est igitur, respectu triplicis jam dicti principii medullaris, Vinum hoc factitium: Analeptium, quod langvidis robur addit. Naribus tantum attractum deliquium passos excitat, unde aegroti ejusmodi naso admoveri solet spiritus hic destillatus, item vinum & acetum, quae ceu fermentata & volatilia, pro quantitate spirituosi, quod continent, in nervos agunt. Carpo etiam in morbo exhaustis, haec inungi eandem ob causam solent. Labore, itinere aliisque molestiis fatigatus, spirituosis per momentum recreatur, qui cibo per plures horas refici non posset. Peregrinantes Mercatores per deserta Arabiae & Persiae arenosa in summis caloribus, siti atque lassitudine deficerent, nisi adesset spiritus frumenti aquae immiscendus. Si enim meram adhiberent aquam, Cachexia & Hydrops esset metuenda, nimiumque sudoris profluvium. Spiritus autem hic mirabilis langvorem foliit sudoremque sistit prompte. Qui aestate in nostris terris iter faciunt, licet unicum domi per diem vix suffosufferant spiritus hujus haustulum, in quovis tamen diversorio portiunculam sine ebrietate aut incommodo sumunt, non exiguo virium incremento. Nos, liquori huic minus adsveti, operarios repetitis hunc vicibus quotidie impune sorbillantes miramur, illi vero inde suas vites firmari sentiunt. In fodinis atque officinis nostris metallicis laborantes, liquore hoc utuntur diligentius, sine quo lassitudinem ac sudorem ab igne provocatum perferri posse negant.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 267","label":"TANTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/267"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 269","label":"TANTUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/269"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}