{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 299","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 299","ref":"299","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/299","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/299.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Quocirca, haec cum in Nosocomiis commendamus, nemo tamen sibi persvadeat, Medicis nos auctores esse, prout malevoli nonnunquam cavillantur, in vili anima experimentum captare; intelligit enim optime, vel nobis tacentibus prudens Medicus, quomodo citra noxam medicamina nova sint tentanda, dum a minima dosi incipiens sensim sensimque insurgit, donec effectum satis expertus est, perinde ac cum Bella-Donna, Conio Hyoscyamo, Datura, immo cum Mercurio sublimato venenatissimo factum esse dudum novimus. PURGANTIA INDIGENA ea nuncupamus, quae apud nos provenientia, haud aliter ac dapes inemtae veterum, nullo vel minimo pretio haberi possunt. Sunt vero ista vel spontanea, quae ultro fert paternum solum, vel hortensia, quae in hortos nostros illata, citra culturam molestam aut sumtuosam vigent atque hibernum frigus sub dio ferunt. Horum plerorumque catalogum in sequentibus sistemus: quorum in recensione sicubi nonnunquam editionem Florae Svecicae alteram citavimus, L. B. hoc ex libro nomina indigena sibi familiaria reddat, quae in quavis saepe provincia variant. Pergamus igitur ad institutum: 1 FRANGULAE Cortex (RHAMNUS Frangula Fl. Frutex in pratis non infrequens; in locis subhumidis proveniens & quidem semper sub umbra proceriorum arborum. Cortex hujus flavus, siccatus cerevisia secundaria infunditur I. decoquitur ad tertiae partis consumtionem. Dosis uncia dimidia est valentioribus, debilibus vero sufficiunt drachmae binae. Purgat egregie, hydragogum eximium in Scorbuto, Hydrope, Asthmate humido, & inter praestantiora, quae novimus, purgantia locum haber. 2 CERVI SPINAE Baccae (RHAMNUS catharticus Frutex, in Scania, Westro-ac Ostra-Gothia atque Uplandia sat frequens.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 298","label":"RGANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/298"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 300","label":"RGANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/300"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}