{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 33","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/33.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Quibus insuper id subjunxisse juvabit, quod plurimis observationibus confirmatum est, arbores insitas aliis, e semine ortis, uberiorem multo ferre fructum. Mal. paradisiaca (Dwärg apel), humilis est, atque adeo ad horti areas optime seminatur, ita tamen, ut ne aliis vegetabilibus umbram faciat. Reliquae varietates, ratione coloris, formae, saporis & magnitudinis fructuum fere innumerae, in Horaea seu Praecocia & Oporina seu Serotina dividuntur. Inter illas M. Diaphana (Siberista Aplen), inter has M. prasomila (Renetter) primum tenent locum. PYRUS communis (Paron), itidem varietatibus haud paucis superbit. Pyr. Pyraster (willa taggiga Päron-tran), cujus si quis potestatem habeat, ob caussas antea de malo silvestri notatas, stirpem, cui melioris notae traduces inserantur, colere debet. Inter ceteras varietates P. falerna (Pergamotter) sapore; P. pompejana (Bonchretienner) magnitudine, praeferri debent. PRUNUS domestica (Plommon), quoque multis se probat varietatibus, quarum P. cerea (Hwita Plommon) eas fert drupas, quae naturae a nucleo secedunt, & aliis ceterarum varietatum drupis praestant. PRUNUS Cerasus (Kirsbar), cujus fructus ratione temporis, coloris, magnitudinis atque saporis, admodum varius deprehenditur. Scilicet β Cer. avium (Fogelkirsbar), quae quibusdam locis frequentissima est, procera crescit, & ad inserendum melioris notae propaginem apprime idonea. γ. Cer. Bigarella, (Bigurreau), quae hujus speciei praestantissima est, in hortis saepius conspicitur. Tom. VII. Rari vero usus est C. actiana huic cognata, fructu nigro, dulci & haud raro verminoso, quam in pugna Actiana debellato Mitridate, Ceraso urbe Ponti Romam attulit rediens Lucullus. Reliquae vero species diu antea Europae innotuerant. CRATAEGUS Aria (Oxel), cujus semina e pericarpio exemta, seruntur in siccioribus locis; upi dein, utpote indigena, facile succrescit. Arboribus his, hiemis vim quantumvis summam, sustinentibus, accedunt aut tepidiorem auram, aut calidiorem flagitantes. Illae, juxta parietes serendae, & contra summum frigus protegendae, ut incolumes persistant, sunt PRUNUS Armeniaca (Apricos). AMYGDALUS Persica (Persica). communis (Mandel). MORUS nigra (Mullbar). VITIS vinifera (Winranka). Hae in loco calido per hyemem conservandae, sunt CITRUS Medica (Citron). Aurantium (Pomerans). LAURUS nobilis (Lager). FICUS Carica (Fikon) quae novissima commode etiam in cella hibernat.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 32-2","label":"CAPUT TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/32-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/32-2"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 34","label":"FRUTICES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/34"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}