{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 372","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 372","ref":"372","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/372","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/372.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Peculiare hoc in muscis observamus, quod non, ut plantae, aestate revirescant, nec, instar Fungorum ineunte autumno delectentur, sed, hieme ipsa luxuriant, ut hiemales merito audiant; aestate vero arescere ac velut intermori videantur. Exsiccati etiam, velut Anastatica, aquis immissi, revirescunt atque expanduntur; singuli praeter unicam Buxbaumiam, suis gaudent foliolis. Fructificatio maxime singularis, in plurimis mares & foeminae stellis capitulisque distingvuntur; in Buxbaumia autem anthera intra operculum distincta. §. III. Ut plantae floribundae in Indiis & gramina in Temperatis maxime luxuriant: Ita ad polos Frigidos & Alpes, musci potissimum habitant. Alpes enim adscendentes, cessantibus sylvis, totam regionem quaquaversum patentem Lichenibus tectam, conspicimus. Quin etiam in terris nostris borealibus vix ullum datur terrae spatium, muscis vacuum, praeter summitates alpium, brumali tempore nivibus obrutas altissimis. Musci inter plantas & gramina tegunt terram, ne nuda triste praebeat spectaculum, velut in summis alpibus, ubi rarissimae passim herbae absque Muscis in solo sabuloso & nudo comparent; tegunt Hypna nudam & sabulosam terram in umbrosissimis silvis, quas solis radii penetrare nequeunt, adeoque in iis vix ulla planta, nisi parasitica esset, crescere valet. Tegunt lapides, qui denudati tristia referrent sceleta; tegunt caudices ac tignos putrescentes, in terra prostratos, ipsosque arborum truncos virentes structuris plane admirandis, atque hi speciem hortorum amoenissimorum curiosis praebent oculis. Paludes ac fossas implent easque in solidam terram convertunt: Putrescentem aquam absorbent puramque praestant, adeo ut his destituta patria, non exiguo careret ornamento. Nos vero usum, quem musci aliquot nostris adferunt terris, singularem breviter explicare conabimur. USUS sane rerum, in commoda nostra ab optimo Creatore, conditarum varius est ac multiplex: ut enim in regno vegetabili maneam, plantae nonnullae vires in medicina exserunt, aliae usum praestant oeconomicum, in victu & vestitu parando, in aedificus, agris, pratis, arte tinctoria, & sic porro. Alius earum conspicitur usus in maxima illa Naturae occonomia, ubi unum propter alterum, in sustentationem universi, est ordinatum.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 371","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/371"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 373","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/373"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}