{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 376","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 376","ref":"376","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/376","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/376.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Falluntur igitur agricolae nostrates, dum inopiam in pratis muscosis graminum & herbarum innoxiis imputant muscis. Exstirpantur enim ibi herbae & gramina, quia falce demetuntur ante maturata semina, ut gratum pecoribus evadat foenum, quia falce secando ad radices accessit propius; quia pecora verno tempore surgentes depaseuntur stolones; quia autumno eadem corculum radicis morsu arrodunt; quia pecora vere & autumno, molli terra, conculeant aut conterunt radices; quia pratum quotannis exsugitur, & nunquam stercoratur; immo ne quidem quiescit, donec suis vegetabilibus confirmata humus atque fuerit aucta. Heic igitur, praeter museos, nil crescere potest. Tolle muscos, & non mustiplicabis herbas; sed, quae supersunt, vel gelu verno evelli, vel aestivis siccari ardoribus, vel frigore hiemis perire videbis, paucas autem residuas, musci, quantum fieri potest, servant. Semina aliarum plantarum muscis illapsa, a frigore & aestu hic diu jacent illaesa, faciliusque vegetantur, ob humiditatem muscorum ad radices plerumque observatam. Hinc etjam, plerarumque arborum, e. g. Quercus, Coryli, Fagi, Abietis, Pini semina haud facile sine muscis plantari videmus quotidie. Nullus mortalium sane ullam herbam aut gramen unicum muscis exterminatum vidit; Herbae autem muscos expellunt quotidie. Non alia melius arte tolluntur musci, quam si, solo stercorato, herbarum augetur alimentum, quo non magis, quam pecora, carere possunt. Herbae autem multiplicatae museos statim expellunt, terraeque, pro flavâ, viridem conciliant faciem. §. VIII. Si Radix aut lignum humidae inhaeret terrae, in aqua continua non facile putrescit. Hinc gelu vernali, in aërem elevatur edacem, cum aliquantula humi particula.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 375","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/375"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 377","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/377"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}