{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 377","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 377","ref":"377","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/377","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/377.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"His vero per aestatem exsiccatis, mox inseritur Polytrichum cum aliis muscis, unde gibber oritur. Gibberis terrestris (Tuf. enim apud nos praecipua origo paludosae debetur humo gelu elevatae, maxime ubi radix subest juniperina, quae resina sua balsamica putredini resistit. In muscis humus colligitur volatilis, unde gibber compactus redditur. Et cum in paludibus haec maxime fiant, ubi terra est mobilior, maxima quoque in his Gibberum est copia, quibus ad quartam plus minus uinae partem paludes totae elevantur, usquedum in pratum mutentur. Quid in ARBORIBUS musci efficiant, non adeo facile determinatur. Lichenes, in arboribus depressiori & humidiori loco natis, copiosius quam in ceteris, luxuriare videmus; utrum vero truncum a frigore defendant, an vero, ut oestra in pecudibus & pediculi in pueris, sonticulos praestent, alii judicent. Oderunt hos valde hortulani in arboribus fructiferis, jure ne an injuria, ipsi disputent. Ceterum Helice nemorum muscos heic commode exstirpari docet Iter Scan. p. 284. Ad specialiores muscorum usus, adhuc parum cognitos, sed qvantivis pretii, considerandos frigidissimae nostrae nos deducunt regiones Lapponia sane theatrum muscorum praebet amplissimum. Teguntur, ut diximus, Indiae Arboribus sempervirentibus; in plagis australibus temperatis floriferae luxuriant Herbae; in temperatis frigidioribus multiplicantur Gramina; in Polaribus gelidis Musci abundant. Nam A a f ut terrae calidiores plurima habent animalia mammalia, sine pilis, nuda; frigidiores vero eadem fovent magis pellita: ita tellus ipsa in climate frigidiore, muscis, velut vestibus utitur pelliceis; in calidiore vero his plerumque destituitur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 376","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/376"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 378","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/378"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}