{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 397","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 397","ref":"397","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/397","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/397.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Ubi enim nulla sunt ovula, ibi nec animalcula existere aut multiplicari possunt. Si vero purum triticum haberi nequit, ovula saltem, quae adsunt, corrumpi debent atque ad propagationem reddi inepta. Si exploratur pulvis ejusmodi, quod annum jam duravit, globuli intus perspiciuntur exsiccati, adeoque nulla inde metuenda est propagatio, nec ullo alio opus est remedio, si modo triticum recte siccatum atque ab humido conservatum fuit. Si vero recens seminandum est triticum, nihil his animalculis magis est contrarium, quam muria vulgaris, aqua soluta, unde statim disrumpuntur. Humectetur igitur frumentum lixivio ex calce & muria praeparato. Hoc modo post viginti annos in meo tritico ustilaginem non vidi, cum tamen vicinis meis tertia interdum pars messis hoc malo perierit. Nec plurimis probabitur oeconomis, quod contra ustilaginem, hoc tantum sine arte & umplicissimum praescribo remedium. T. II. p. 329. ubi in hanc rem plura leguntur. Fungi cum senescunt, & imprimis Lycoperda atque omnis mucor nigricantem spargunt pulverem; Hunc si bonis exploramus microscopiis, inveniuntur globuli ex dimidio pellucidi, punctulis nigris intus repleti & substantiae polypi antea haud dissimiles. Immisi hunc pulverem aquae, atque in loco tepido collocavi, ubi globuli statim intumuerunt, atque in oviformia mobilia commutati sunt animalcula. Haec animalcula, in aqua huc illuc cursitant, secundo die dum observatur, quod massae durioris texturae componuntur seu fungi. Ubi fungi crescere incipiunt, albicantes primum sese ostendunt venae, quae pro radicibus eorum habentur vulgo: re autem vera non sunt nisi canales, in quibus motitantur polypi, qui paulo post magnum exstruunt aedificium.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 396","label":"MUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/396"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 398","label":"MUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/398"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}