{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 402","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 402","ref":"402","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/402","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/402.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"texit ante haec Leuvenhoekius vermiculos seminales in omni genitura prolifera, quod experimentum jam aliis quasi oculis est instituendum; Vermiculos hos abesse aut mortuos inveniri dixit apud siphiliticos, quod tamen dubitatur; hos etiam in homines converti, aut in ovo concipiente carinam Malpighii constituere adfirmat, quae res tamen nondum est ad liquidum perducta. Adesse haec corpuscula seminalia in genitura nemo negat, an vero vermiculi sint ejusdem indolis ac vermiculi fungorum, experimentis est decidendum. Quod pollini in antheris florum analoga sint animalcula seminalia dubitari nequit; pollen autem antherarum non intrare stigma aut stylum, palpabile est, maxime in Mirabili, ubi pollen stylo fere majus est, & stigmati superinjectum manet. In plurimis videmus hoc pollen rumpi a contactu humoris genitalis stigmatis & fovillam emittere, quae a stylo absorpta descendat ad semina. Needhamus microscopiorum ope tincturam hanc, seu impalpabile subtilissimum, quod intra pollen continetur ruptura pollinis efflari velut ex embolo, & subtilissimis constare quasi spiralibus. Ulterius progressus est D. Turra, qui Fovillam a tubulosa pube Stigmatis absorberi detexit. An haec cum antea dictis sint analoga, tempus dabit. Vidimus per aestatem, idem quod Reaumurius, exiguas quasi nubeculas aethereos unius vel duarum ulnarum latitudine in aëre suspensas haerere, duas vel tres ulnas supra terram, inter horam saepius diei decimam & undecimam, inprimis mense florescentiae, quando solis est splendor maximus, & videre nobis visi sumus particulas, quibus nebula haec constet, instar examinis apum commoveri. Si haec animalcula sint, ut non sine ratione suspicamur, cum antea nominatis habent procul dubio indolem communem. Angvillas subtilissimas, quae in omni aceto per microscopia observantur, pro larvis muscae, infinite parvae, habent nonnulli: quod locum non inveniet, si verum est, quod Ledermyller narrat, nempe has forfice dissectas vivis impletas inveniri foetibus, qui sic in humido excurrant & impigre moveantur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 401","label":"MUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/401"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 403","label":"MUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/403"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}