{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 403","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 403","ref":"403","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/403","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/403.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Praeterea hae ipsae, quae omni fere glutini insunt, eam habent indolem, ut, si per totum annum exsiccetur gluten, eodem tamen humectato reviviseant; quod larvae muscae cuipiam non competere, sed ad novam hanc potius familiam ducere videtur. §. VII. CHAOS Protheus, quem detexit Roesel & puncto consistit mucoso nudis oculis invisibili, determinata destituro figura, sed in omnes regulares & irregulares figuras, angulos & ramos quovis momento commutabili (*), ad mundum quoque hunc invisibilem pertinebit. Inter Grana TRITICEA inveniuntur saepe nonnulla imperfecta, dimidiato grano fere similia; haec pluribus licet annis siccata, corculum, aquis injecta, mox emittunt vermiculo similem; An vitam habeat animatam nec ne, dicere non ausim; critque hoc objectum curiosis olim dignissimum. ANIMALCULA INFUSORIA in omni aqua, praesertim stagnante aut aliquamdiu seposita occurrunt; horum varia & copiosiora obtinentur dum liquores pulveri Piperis aliorumve Aromatum indicorum affunduntur, more Micrographis receptissimo; Unde vero haec Animalcula proveniant, non facile liquet. Anne a Seminibus Mucoris, disseminatis in haec Aromata, sub diurna eorum asservatione in Repositoriis clausis & humentibus? Anne C c 2 *) Roes. ins. 3. t. 101. f. A. T. Ledermüll. mier.t. omnia ista animalcula infusoria in aqua communi, e seminibus Mucoris, quae ubique cum aëre obvolitant, disseminata fuere, quemadmodum in Panc, Carne aliisque cibariis, ubi quotidie Mucor efflorescit? Haec vero Animalia aliquando naturae scrutatores ad principium animale in animalibus deducent, quia heic conspici videntur primae moleculae animatae. Cum Animalia insusoria eorumque species adcuratius jam consideratae fuerint, infinitae inde duci videntur conclusiones, quae adhuc crassissimis sepultae jacent tenebris.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 402","label":"MUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/402"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 404","label":"MUNDUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/404"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}