{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 429","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 429","ref":"429","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/429","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/429.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Feruntur illuc naturali instinctu, ubi optima obvenit esca; hac si priventur minus vegeti adspectus erunt, quam si utantur iNon negamus quidem oves & aliis herbis sta. vesci posse; sed quia ex aliis non bene adeo aluntur, his praeferendae sunt, quae supra nominavimus: idemque valet de ceteris. Ex hoc etiam satis unicuique patere, crediderim, quomodo aliquae res naturales remotius nobis inserviant, quamvis per se ad felicitatem humanam hihil conferre videantur. Viles illas herbas, neque ad esum utiles, neque ad alias necessitates nostas, nihili facile quispiam aestimaverit; sed dilectissimam utilissimamque escam praebent animalibus, quorum vescimur carnibus, vestimur lana & pellibus; atque adeo illae nobis erunt remedia ad augendam reddendamque nostram utilitatem perfectiorem uberioremque. Morbo afficiantur oves, quum aquam stagnantem hauriunt, inficitur enim earum hepar Fasciola hepatica, unde & pereunt saepe millenae; cum vero hi vermes occidantur aqua salsa, ideo non male faciunt Oeconomi, qui Sal muriaticum aliquoties ovibus porrigunt, & id quidem tempore autumnali vernalique, ut hoste isto liberentur. Noxiae psis etiam sunt plures plantae paludosae, quas sibi relictae, non adeunt; uti Equisetum, Ranunculus flammula, Anthericum ossifragum, Myosotis aquatica & nocentissima omnium in America septentrionali Kalmia latifolia & angustifolia. Contabescunt plurimae etiam Oestro ovino in sinu frontis generato. Cum vero arctiori includuntur ovili, inficiuntur saepe Scabie ferina malignissima & funesta, nisi Moscho aliisque praecaveatur. CAPRAE rupes altissimas sponte scandunt, ideoque in domunculis depressis miseram agunt vtiam delectantur Convallaria, Arnica, Lichenibus, videlicet plantis, quae in locis editis obviae sunt.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 428","label":"PARS ALTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/428"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 430","label":"PARS ALTERA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/430"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}