{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 7 439","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 439","ref":"439","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/439","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/439.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"SCIENTIA NATURAE, vere divina, etiamsi adeo admiratione nostra digna habeat objecta, minus tamen ante hos centum annos exculta fuit. Caussam autem hujus defectus si quaerere lubet, non aliam forte inveniemus, quam ipsum numerum objectorum, quippe quae sunt adeo varia & multiplicia, ut memoriam humanam rudi antiquitati superare viderentur; forsitan & ipse contemtus rerum minutissimarum, quae ab incuriosis nullius pretii aestimabantur, quaerentibus cui bono? Ad antiquiora quod attinet tempora, fateor, hic vel ibi quasdam inveniri decriptiones rerum naturalium, sed & id compertum habeo, esse illas tam mancas & adeo confusas, ut exinde fere nihil in nostram convertere possimus utilitatem, cum nullos terminos artis certos ejus seculi scriptores constituerent, de caetero nullus ordo in disponendis objectis, systema nullum esset; solam autem memoriam tot non sufficere objectis, quisque satis videt. Uti vero illi, qui scientias addiscere, operae pretium ducunt, omnium primo debent litteras & syllabas sibi reddere familiares, & tandem ipsa componere verba; sic etiam & qui naturae cognitione imbuti asse volunt, id in primis agere debent, ut cognitos sibi reddant terminos technicos scientiae, dehinc partes quascunque animalium, vegetabilium & Lapidum considerent, & tandem expendant ipsas systematis leges, quae continuo indicant objecti cognoscendi classem, ordinem, genus, speciem, caet. His qui instructus fuerit mediis, primo fere intuitu agnoscit individui verum nomen, & per totum synoterrarum orbem intelligibile; nomine noto, nyma autorum perspicua fiunt, quae viam monstrant omnia ea cognoscendi, quae seculi beneficio innotuere; unde mores, oeconomia, patria, usus, & caet. rerum naturalium in aprico ponuntur; vel, si objectum naturale prius non cogitum fuerit, ita systematicus posteritati istud enucleat, ut facillime ubique & a quocunque cognoscatur, immo etiam judicet, ope ordinum naturalium & affinium, in quem potissimum cedat usum, quae singula ex ratione & experientia deducit.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 438","label":"CXLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/438"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 7 440","label":"CXLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/440"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}